• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Cyprian of Carthage (200-258) De lapsis (PL)
pars principalis

XVII.

Nemo se fallat, nemo se decipiat. Solus Dominus misereri potest. Veniam peccatis quae in ipsum commissa sunt, solus potest ille largiri qui peccata nostra portavit, qui pro nobis doluit, quem Deus tradidit pro peccatis nostris. Homo Deo esse non potest major; nec remittere aut donare indulgentia sua servus potest, quod in Dominum delicto graviore commissum est, ne adhuc lapso et hoc accedat ad crimen [Col. 0480B] si nesciat esse praedictum: Maledictus homo qui spem habet in homine 1. Dominus orandus est, Dominus nostra satisfactione placandus est, qui negantem negare se dixit, qui omne judicium de Patre solus accepit. Credimus quidem posse apud judicem plurimum martyrum merita et opera justorum, sed cum judicii dies venerit, cum, post occasum saeculi hujus et mundi, ante tribunal Christi populus ejus adstiterit.


  1. Hier. XVII, 5 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De lapsis (PL)
Translations of this Work
Des Tombés Compare
On the Lapsed Compare
Über die Gefallenen (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy