• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Cyprian von Karthago (200-258) De lapsis De lapsis (PL)
pars principalis

XIX.

Nam et Moyses pro peccatis populi petiit, nec tamen peccantibus veniam cum petisset accepit: Precor, ait, Domine, deliquit populus hic delictum grande, et fecerunt sibi deos aureos; et nunc, si dimittis eis, delictum dimitte; sin autem, dele me de libro quem scripsisti. Et dixit Dominus ad Moysen: Si quis deliquerit ante me, deleam eum de libro meo 1. Ille amicus Dei, ille facie ad faciem locutus saepe cum Domino, quod petiit impetrare non potuit, nec Dei indignantis offensam sua deprecatione placavit. Hieremiam Deus laudat et praedicat dicens: Prius quam te formarem in utero novi te, et prius quam exires de vulva sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te 2. Et eidem pro [Col. 0481C] peccatis populi deprecanti frequentius et oranti, [Col. 0482A] Noli, ait, orare pro populo hoc, et noli postulare pro eis in prece et oratione, quia non exaudiam in tempore in quo invocabunt me, in tempore afflictionis suae 3. Quid vero justius Noe, qui cum repleta esset terra peccatis, solus inventus est justus in terris? Quid gloriosius Daniele? quid illo ad facienda martyria in fidei firmitate robustius, in Dei dignatione felicius, qui toties et cum confligeret vicit, et cum vinceret supervixit? Quid Job in operibus promptius, in tentationibus fortius, in dolore patientius, in timore submissius, in fide verius? Nec his tamen, si rogarent, concessurum se Deus dixit. Cum propheta Ezechiel pro delicto populi deprecaretur, Terra, inquit, quaecumque peccaverit mihi ut delinquat delictum, extendam manum [Col. 0482B] meam super eam, et obteram stabilimentum panis et immittam in eam famem, et auferam ab ea hominem et pecora. Etsi fuerint tres viri hi in medio ejus, Noe, Daniel et Job, non liberabunt filios neque filias, ipsi soli salvi erunt 4. Adeo non omne quod petitur in praejudicio petentis sed in dantis arbitrio est; nec quicquam sibi usurpat et vindicat humana sententia, nisi annuat et censura divina.


  1. Exod. XXXII, 31 ↩

  2. Hier. I, 5 ↩

  3. Hier. XI, 14 ↩

  4. Ezech. XIV, 13 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De lapsis (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Des Tombés vergleichen
On the Lapsed vergleichen
Über die Gefallenen (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung