• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Cyprian of Carthage (200-258) De lapsis (PL)
pars principalis

XX.

In Evangelio Dominus loquitur dicens: Qui confessus me fuerit coram hominibus, et ego confitebor eum coram Patre meo qui in coelis est. Qui autem me negaverit, et ego negabo eum 1. Si negantem non negat, nec confitentem confitetur. Non potest Evangelium in parte consistere et in parte nutare: aut [Col. 0482C] utrumque oportet valeat, aut utrumque vim veritatis [Col. 0483A] amittat: si negantes rei criminis non erunt, nec confitentes praemium virtutis accipient. Porro, si fides quae vicerit coronatur, necesse est ut victa perfidia puniatur. Ita martyres, aut nihil possunt si Evangelium solvi potest, aut si Evangelium non potest solvi, contra Evangelium facere non possunt qui de Evangelio martyres fiunt. Nemo, fratres dilectissimi, nemo infamet martyrum dignitatem, nemo eorum glorias destruat et coronas. Manet incorruptae fidei robur incolume; nec dicere aliquid aut facere contra Christum potest, cujus et spes et fides et virtus et gloria omnis in Christo est. Ut ab episcopis contra mandatum Dei fiat auctores esse non possunt qui ipsi Dei mandata fecerunt. An quisquam major Deo aut divina bonitate clementior, [Col. 0483B] qui aut infectum velit quod passus est Deus fieri, aut quasi illi minus potestatis ad protegendam Ecclesiam suam fuerit, auxilio nos suo putet posse servari?


  1. Luc. XII, 8 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De lapsis (PL)
Translations of this Work
Des Tombés Compare
On the Lapsed Compare
Über die Gefallenen (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy