XXII.
Quid de eo boni sentias, quem timorem fuisse apud eum, quam fidem credas quem corrigere nec metus potuit, quem persecutio ipsa non reformavit? Alta et erecta cervix nec quia cecidit inflexa est. Tumens animus et superbus nec quia victus est [Col. 0484A] fractus est. Jacens stantibus et integris vulneratus miratur; et quod non statim Domini corpus inquinatis manibus accipiat, aut ore polluto Domini sanguinem bibat, sacerdotibus sacrilegus irascitur. Atque, o tuam nimiam, furiose, dementiam! Irasceris ei qui abs te avertere iram Dei nititur; ei minaris qui pro te Domini misericordiam deprecatur, qui vulnus tuum sentit quod ipse non sentis, qui pro te lacrymas fundit, quas forsitan ipse non fundis. Oneras adhuc crimen et cumulas; et cum sis ipse implacabilis ad antistites et sacerdotes Dei, putas circa te Dominum posse placari?