XXIII.
Accipe potius et admitte quae loquimur. Quid surdae aures salutaria praecepta non audiunt quae monemus? quid caeci oculi poenitentiae iter non vident [Col. 0484B] quod ostendimus? quid perculsa et alienata mens remedia vitalia non percipit quae de Scripturis coelestibus et discimus et docemus? Aut si incredulis quibusdam minor fides est futurorum, vel praesentibus terreantur. Ecce eorum qui negaverunt quae supplicia conspicimus, quos eorum tristes exitus flemus? Nec hic esse sine poena possunt, quamvis necdum dies venerit poenae. Plectuntur interim quidam, quo caeteri corrigantur. Exempla sunt omnium tormenta paucorum.