I.
PAX ecce, dilectissimi fratres, Ecclesiae reddita est et, quod difficile nuper incredulis ac perfidis impossibile videbatur, ope atque ultione divina securitas nostra reparata est. In laetitiam mentes redeunt, et, tempestate pressurae ac nube discussa, tranquillitas ac serenitas refulserunt. Dandae laudes Deo, et beneficia ejus ac munera cum gratiarum actione celebranda, [Col. 0465C]
quamvis agere gratias nostra vox nec in persecutione cessaverit. Neque enim tantum inimico [Col. 0466A]
licere potest ut non, qui Dominum toto corde et anima et virtute diligimus, benedictiones ejus et laudes semper et ubique cum gloria praedicemus. Exoptatus votis omnium dies venit, et, post longae noctis horribilem tetramque caliginem, Domini luce radiatus mundus eluxit.