XXVII.
Nec sibi quominus agant poenitentiam blandiantur qui etsi nefandis sacrificiis manus non contaminaverunt, libellis tamen conscientiam polluerunt. Et illa professio denegantis contestatio est christiani quod fuerat abnuentis. Fecisse se dixit quidquid alius faciendo commisit. Cumque scriptum sit, Non potestis duobus dominis servire 1, servivit saeculari domino qui obtemperavit ejus edicto; magis obaudivit humano imperio quam Deo. Viderit an minore vel dedecore vel crimine apud homines publicaverit quod admisit. Deum tamen judicem fugere et vitare non poterit, cum dicat Spiritus sanctus in Psalmis: Quod est imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur 2. Et iterum: Homo videt in facie, [Col. 0488A] Deus autem in corde 3. Ipse quoque Dominus praemoneat et praestruat dicens: Et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutator renis et cordis 4. Perspicit ille abdita, et secreta atque occulta considerat. Nec Dei oculos potest aliquis evadere dicentis: Ego Deus approximans, et non Deus de longinquo. Si absconditus fuerit homo in absconditis, ego ergo non videbo eum? Nonne coelum et terram ego impleo 5? Videt ille corda et pectora singulorum, et judicaturus est, non tantum de factis, sed et de verbis et de cogitationibus nostris, omnium mentes voluntatesque conceptas in ipsis adhuc clausi pectoris latebris intuetur.