• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Cyprian von Karthago (200-258) De lapsis De lapsis (PL)
Finis

XXXI.

Ananias, Azarias, Misahel, illustres ac nobiles pueri, quominus exomologesin Deo facerent nec inter flammas et camini exaestuantis incendia quieverunt. Bene sibi licet conscii et Dominum fidei ac timoris obsequio saepe promeriti, humilitatem tamen tenere et Domino satisfacere nec inter ipsa gloriosa virtutum suarum martyria destiterunt. Loquitur Scriptura divina: Stans, inquit, Azarias precatus est, et aperuit os suum, et exomologesin faciebat Deo simul cum sodalibus suis in medio ignis 1. Daniel quoque, post fidei atque innocentiae suae multiplicem [Col. 0490C] gratiam, post dignationem Domini circa virtutes ac laudes suas saepe repetitam, jejuniis adhuc promereri Deum nititur, in sacco et in cinere volutatur, exomologesin faciens dolenter et dicens: Dominus Deus magnus et fortis et metuendus, qui servas testamentum tuum et miserationes eis qui te diligunt et conservant [Col. 0491A] imperia tua; peccavimus, facinus admisimus, impii fuimus, transgressi sumus, ac deseruimus praecepta tua et judicia tua; non audivimus verba puerorum tuorum Prophetarum quae locuti sunt in nomine tuo super reges nostros et omnes gentes et super omnem terram. Tibi, Domine, justitia, nobis autem confusio 2.


  1. Dan. III, 25 ↩

  2. Dan. IX, 4-7 ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De lapsis (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Des Tombés vergleichen
On the Lapsed vergleichen
Über die Gefallenen (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung