XXXIV.
Ejusmodi homines quantum potestis effugite, perniciosis contactibus adhaerentes salubri cautione vitate. Sermo eorum sicut cancer serpit, colloquium velut contagium transilit, noxia et venenata persuasio persecutione ipsa pejus interficit. Illic superest poenitentia quae satisfaciat; qui autem poenitentiam criminis tollunt, satisfactionis viam claudunt. Ita fit ut, dum temeritate quorumdam vel promittitur salus falsa vel creditur, spes verae salutis adimatur.