XXXV.
Vos vero, fratres dilectissimi, quorum timor in Deum pronus est, et in ruina licet animus [Col. 0492B] constitutus, mali sui memor est, poenitentes ac dolentes peccata vestra perspicite, gravissimum conscientiae crimen agnoscite, ad intelligentiam delicti vestri oculos cordis aperite, nec desperantes misericordiam Domini, nec tamen jam veniam vindicantes. Deus, quantum patris pietate, indulgens semper et bonus est; tantum judicis majestate metuendus est. Quam magna deliquimus, tam granditer defleamus. Alto vulneri diligens et longa medicina non desit. Poenitentia crimine minor non sit. Putasne tu Dominum cito posse placari, quem verbis perfidis abnuisti, cui patrimonium praeponere maluisti, cujus templum sacrilega contagione violasti? putas facile eum misereri tui, quem tuum non esse dixisti? Orare oportet impensius et rogare, diem luctu transigere, [Col. 0492C] vigiliis noctes ac fletibus ducere, tempus omne lacrymosis lamentationibus occupare, stratos solo adhaerere, in cinere et cilicio et sordibus volutari, post indumentum Christi perditum nullum jam velle vestitum, post diaboli cibum malle jejunium, justis operibus incumbere, quibus peccata purgantur, eleemosynis frequenter insistere, quibus a morte animae liberantur. Quod adversarius auferebat Christus accipiat. [Col. 0493A] Nec teneri jam nec amari patrimonium debet, quo quis et deceptus et victus est. Pro hoste vitanda res, pro latrone fugienda, pro gladio metuenda possidentibus et veneno: ad hoc tantum profuerit quod remansit ut inde crimen et culpa redimatur. Incunctanter et largiter fiat operatio, census omnis in medelam vulneris erogetur, opibus et facultatibus nostris qui de nobis judicaturus est Domino foeneretur. Sic sub Apostolis fides viguit: sic primus credentium populus Christi mandata servavit. Prompti erant, largi erant, distribuendum per Apostolos totum dabant, et non talia delicta redimebant.