V.
Habenda tamen est, fratres dilectissimi, ratio veritatis, nec sic mentem debet et sensum persecutionis infestae tenebrosa caligo caecasse, ut nihil remanserit lucis et luminis unde divina praecepta perspici possint. Si cladis causa cognoscitur, et medela vulneris invenitur. Dominus probari familiam suam voluit; et quia traditam nobis divinitus disciplinam [Col. 0468C] pax longa corruperat, jacentem fidem et pene, ut [Col. 0469A] ita dixerim, dormientem censura coelestis erexit; cumque nos peccatis nostris amplius mereremur, clementissimus Dominus sic cuncta moderatus est, ut hoc omne quod gestum est exploratio potius quam persecutio videretur.