• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Cyprien de Carthage (200-258) Ad Demetrianum [CSEL]
Caput III.

§ 22

Et quanta sunt quae istic pro nobis interim fiunt. in exemplum aliquid datur, ut Dei uindicis ira noscatur. ceterum retro est iudicii dies quem scriptura sancta denuntiat dicens: ululate. proximus est enim dies Domini, et obtritio s Deo aderit. ecce enim dies Domini uenit insanabilis indignationis et irae ponere orbem terrae desertum et peccatores perdere ex eo. etiterum1: ecce dies Domini uenit ardens uelut clibanus, eruntque omnes alienigenae et omnes iniqui stipula, et s uecendet2 illos adueniens dies, dicit Dominus. succendi et cremari alienigenas praecanit Dominus id est alienos a diuino genere et profanos, spiritaliter non renatos nec Dei filios factos. euadere enim solos posse qui renati et signo Christi signati fuerint alio in loco Deus loquitur, quando ad uastationem mundi et interitum generis humani angelos suos mittens grauius in ultimo comminatur dicens: uadite et caedite et nolite 34[P. 367] parcere oculis uestris. nolite misereri seniores aut iuuenes5 et uirgines et mulieres et paruulos interficite ut perdeleantur. omnem autem super quem signum inscriptum est ne tetigeritis. quod autem sit hoc signum et qua in parte corporis positum manifestat alio in loco Deus dicens: transi mediam Hierusalem et notabis signum super frontes uirorum qui ingemunt et maerent ob iniquitates quae fiunt in medio ipsorum. et quod ad passionem et sanguinem Christi pertineat hoc signum et ille saluus adque incolumis reseruetur quisque in hoc signo inuenitur, item Dei testimonio conprobatur dicentis: et erit sanguis in signo uobis6 super domos in quibus ibi eritis, et uidebo sanguinem et protegam uos, et non erit in uobis plaga deminutionis, cum pereunt7 terram Aegypti. quod ante occiso agno praecedit in imagine impletur in Christo secuta postmodum ueritate. ut illic percussa Aegypto Iudaicus populus euadere non nisi sanguine et signo agni potuit, ita et cum uastari coeperit mundus et percuti quisque in sanguine et signo Christi inuentus fuerit solus euadit8.


  1. Sic! ↩

  2. Sic! ↩

  3. Apparatus: 14 Es. 13, 6. 9. 18 Mal. 4,1. 27 Ez. 9, 5 sq.  ↩

  4. Apparatus: 1 precem [^B] 2 et placentesitf, ac placantes v 4 itaque sibi [^RBv] a nobis [^B] nobis dei cultoribus et profanis [^Oxon]. profanis dei cultoribus [^coniungit v] 7 non [^om. M] nobis [^M] inrogant [^R] 9 et persecutiones [^MBv] 12 istinc [^B,] est hic [^B] interim pro nobis [^B] exemplo [^M] 13 ceterum ceterum [^R] 14 iudicii [^post] dies [^M 8. 1. m. 2] 16 insanabilis et [^M] 18 iterum dicit [^M] 20 aligeniene WI alien. et omnes [^om. B] sicut atipnla [^M] 21 crernari] tremori [^B] 22 aligenas W' praecinit [^Mv] dns id est alienos [^W s. I]. m. [^2] 23 non] nos [^R] 24 eos solos b [^25 nastationee-interitns R] 26 emittensTT 27 uadite] ite v  ↩

  5. inuenes ↩

  6. nobis ↩

  7. percutiam ↩

  8. enadit ↩

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Ad Demetrianum [CSEL]
Ad Demetrianum [PL] Comparer
Traductions de cette œuvre
A Démétrien Comparer
An Address to Demetrianus Comparer
An Demetrianus (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité