§ 3
Dixisti per nos fieri et quod nobis debeant inputari omnia ista quibus nunc mundus quatitur et urguetur, quod dii uestri a nobis non colantur. qua in parte qui ignarus diuinae cognitionis et ueritatis alienus es illud primo in loco scire debes senuisse iam saeculum, non illis uiribus stare quibus prius steterat nec uigore et robore ipso ualere quo antea praeualebat. hoc etiam nobis tacentibus et nulla de scripturis sanctis praedicationibusque diuinis documenta promentibus mundus ipse iam loquitur et occasum sui rerum labentium probatione testatur. non hieme nutriendis seminibus tanta imbrium copia est, non frugibus aestate 1[P. 353]
torrendis solita flagrantia est nec sic uerna de temperie sua laeta sunt nec adeo arboreis fetibus autumna fecunda sunt. minus de ecfossis et fatigatis montibus eruuntur marmorum crustae, minus argenti et auri opes suggerunt exhausta iam metalla et pauperes uenae breuiantur in dies singulos. et decrescit ac deficit in aruis agricola, in mari nauta, miles in castris, innocentia in foro, iustitia in iudicio, in amicitiis concordia, in artibus peritia, in moribus disciplina. putasne tu tantam posse substantiam rei senescentis existere, quantum prius potuit nouella adhuc et uegeta iuuenta pollere? minuatur necesse est quicquid fine iam proximo in occidua et extrema deuergit. sic sol in occasu suo radios minus claro et igneo splendore iaculatur, sic declinante iam cursu2 exoletis cornibus luna tenuatur, et arbor quae fuerat ante uiridis et fertilis arescentibus ramis fit postmodum sterilis, senectute deformis, et fons qui exundantibus prius uenis largiter profluebat senectute deficiens uix modico sudore destillat. haec sententia mundo data est, haec Dei lex est ut omnia orta occidant et aucta senescant et infirmentur fortia et magna minuantur et cum infirmata et deminuta fuerint finiantur. Christianis inputas quod minuantur singula mundo senescente.
-
Apparatus: 1 auctos [^Rl] 2 affectus [^W1] efferre [^W] 4 posset [^WlB] (possit brntus M) lumen adm.] nidere [^M] 5 patientiam [^MlR] 6 compri-. merem — cohiberem [^W] 8 et om. [^Mv] 9 seninnt [^W] quotq. imbrea. [^B,] imbres quoque [^M] pluuiae [^M] 12 refntare) reputare [^expunctum WI R] 14 forsitam [^B] tuis] suis [^R] 15 radices [^R] adque] et [^M] 16 tui [^M,] tuae [^WRBv; cf. l. 27 et de mortal. c. 25] 17 ratione [^R] qui ad [^ab his incipit 8] 18 fallentem [^R] ueritate cogente [^v] 19 et [^W 8. 1. m. 2] 21 qui [^SR,] quia [^v,] qui sic [^ex] quisi [^W m. 2] 23 saeculum [^S,] mundum [^WRv] 24 ipso] eo [^v] ante [^WR] 25 praedicationibus quae [^SR] 26 iam non W 27 sui [^e:c] ui [^W m. 2] ↩
-
curSu ↩