IX.
Merito ergo incursantibus plagis non desunt [Col. 0550B]
Dei flagella nec verbera: quae cum nihil istic promoveant, nec ad Deum singulos tanto cladium terrore convertant, manet postmodum carcer aeternus et jugis flamma et poena perpetua. Nec audietur illic rogantium gemitus, quia nec hic Dei indignantis terror auditus est, qui per Prophetam clamat et dicit: Audite sermonem Domini, filii Israel, quia judicium est Domini adversus incolas terrae, eo quod neque misericordia, neque veritas, neque agnitio Dei sit super terram, sed execratio, et mendacium, et caedes, et furtum, et adulterium diffusum est super terram; 219 sanguinem sanguini supermiscent. Idcirco terra lugebit cum universis incolis suis, cum bestiis agri, cum serpentibus terrae, cum volucribus coeli, et deficient pisces maris, ut nemo judicet, nemo revincat 1. Indignari [Col. 0550C]
se Deus dicit et irasci quod agnitio Dei non sit in terris, et Deus non agnoscitur nec timetur. Delicta mendaciorum, libidinum, fraudium, crudelitatis, impietatis, furoris Deus increpat et incusat, et ad innocentiam nemo convertitur. Fiunt ecce quae verbis [Col. 0551A]
Dei ante praedicta sunt, nec quisquam fide praesentium ut in futurum consulat admonetur. Inter ipsa adversa, quibus vix coactata et conclusa anima respirat, vacat malos esse et in periculis tantis non de se magis sed de altero judicare. Indignamini indignari Deum, quasi aliquid boni male vivendo mereamini, quasi non omnia ista quae accidunt minora adhuc sint et leviora peccatis vestris.
(Ose. IV, 1, 4) ↩
