• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Cyprian of Carthage (200-258) Ad Demetrianum [PL]
Caput II

XV.

O si audire eos velles et videre quando a nobis adjurantur et torquentur spiritalibus flagris, et verborum tormentis de obsessis corporibus ejiciuntur, quando ejulantes et gementes voce humana, et potestate divina flagella et verbera sentientes venturum judicium confitentur! Veni et cognosce vera esse quae dicimus. Et quia sic deos colere te dicis, vel ipsis quos colis crede; aut si volueris et tibi credere, de te ipso loquetur, audiente te, qui nunc tuum pectus obsedit, qui nunc mentem tuam ignorantiae nocte caecavit. Videbis nos rogari ab eis quos tu rogas, [Col. 0555B] timeri ab eis quos tu times, quos tu adoras; videbis sub manu nostra stare vinctos et tremere captivos quos tu suscipis et veneraris ut dominos. Certe vel sic confundi in istis erroribus tuis poteris quando conspexeris et audieris deos tuos quid sint interrogatione nostra statim prodere et, praesentibus [Col. 0556A] licet vobis, praestigias illas et fallacias suas non posse celare.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Ad Demetrianum [CSEL] Compare
Ad Demetrianum [PL]
Translations of this Work
A Démétrien Compare
An Address to Demetrianus Compare
An Demetrianus (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy