XXIII.
Respicite itaque, dum tempus est, ad veram [Col. 0561B]
et aeternam salutem; et quia jam mundi finis in proximo est, ad Deum mentes vestras Dei timore convertite. Nec vos delectet in saeculo inter justos et mites impotens ista et vana dominatio, quando et in agro inter cultas et fertiles segetes lolium et avena dominetur. Nec dicatis mala accidere quia dii vestri a nobis non colantur, sed sciatis hanc irae Dei esse censuram, ut qui beneficiis non intelligitur, vel plagis intelligatur. Deum vel sero quaerite, quia 224 jam pridem per Prophetam Deus praemonens hortatur et dicit: Quaerite Deum, et vivet anima vestra
1. Deum vel sero cognoscite, quia Christus adveniens hoc admonet et docet dicens: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Jesum Christum 2. Credite illi [Col. 0561C]
qui omnino non fallit; credite illi qui haec omnia futura praedixit; credite illi qui credentibus praemium vitae aeternae dabit; credite illi qui incredulis aeterna supplicia gehennae ardoribus irrogabit.
