• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De praescriptione haereticorum De Praescriptione Haereticorum

X.

[1] Ratio autem dicti huius in tribus articulis constitit, in re, in tempore, in modo. In re ut quid sit quaerendum consideres; in tempore ut quando; in modo ut quousque. [2] Igitur quaerendum est quod Christus instituit utique quamdiu non inuenis, utique donec inuenias. Inuenisti autem cum credidisti. [3] Nam non credidisses si non inuenisses, sicut nec quaesisses nisi ut inuenires. [4] Ad hoc ergo quaerens ut inuenias et ad hoc inueniens ut credas omnem prolationem quaerendi et inueniendi credendo fixisti. [5] Hunc tibi modum statuit fructus ipse quaerendi. Hanc tibi fossam determinauit ipse, qui te non uult aliud credere quam quod instituit ideoque nec quaerere. [6] Ceterum si quia et alia tanta ab aliis sunt instituta, propterea in tantum quaerere debemus, in quantum possumus inuenire, semper quaeremus et nunquam omnino credemus. [7] Vbi enim erit finis quaerendi? ubi statio credendi? ubi expunctio inueniendi? Apud Marcionem? Sed et Valentinus proponit: quaerite et inuenietis. [8] Apud Valentinum? Sed et Apelles hac me pronuntiatione pulsabit; et Hebion et Simon et omnes ex ordine non habent aliud quo se mihi insinuantes me sibi adducant. [9] Erit itaque nusquam, dum ubique conuenio quaerite et inuenietis et uelut si nusquam et quasi qui numquam apprehenderim illud quod Christus instituit, quod quaeri oportet, quod credi necesse est.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Praescriptione Haereticorum
Translations of this Work
Die Prozeßeinreden gegen die Häretiker (BKV) Compare
Les prescriptions contre les Hérétiques Compare
The Prescription Against Heretics Compare
Commentaries for this Work
Elucidations - Prescription against Heretics

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy