• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De praescriptione haereticorum De Praescriptione Haereticorum

XI.

[1] Impune erratur nisi delinquatur, quamuis et errare delinquere est; impune, inquam, uagatur qui nihil deserit. [2] At enim si quod debui credere credidi et aliud denuo puto requirendum, spero utique aliud esse inueniendum, nullo modo speraturus istud nisi quia aut non credideram qui uidebar credidisse aut desii credidisse. [3] Ita fidem meam deserens, negator inuenior. Semel dixerim : nemo quaerit nisi qui aut non habuit aut perdidit. [4] Perdiderat unam ex decem drachmis anus illa et ideo quaerebat : ubi tamen inuenit, quaerere desiit. [5] Panem uicinus non habebat et ideo pulsabat : ubi tamen apertum est ei et accepit, pulsare cessauit. [6] Vidua a iudice petebat audiri quia non admittebatur : sed ubi audita est, hactenus institit. [7] Adeo finis est et quaerendi et pulsandi et petendi. Petenti enim dabitur, inquit, et pulsanti aperietur et quaerenti inuenietur. [8] Viderit qui quaerit semper quia non inuenit; illic enim quaerit ubi non inuenietur. [9] Viderit qui semper pulsat quia numquam aperietur : illuc enim pulsat ubi nemo est. [10] Viderit qui semper petit quia numquam audietur; ab eo enim petit qui non audit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Praescriptione Haereticorum
Translations of this Work
Die Prozeßeinreden gegen die Häretiker (BKV) Compare
Les prescriptions contre les Hérétiques Compare
The Prescription Against Heretics Compare
Commentaries for this Work
Elucidations - Prescription against Heretics

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy