II.
[1] Febrem denique inter ceteros mortiferos et cruciarios exitus erogando homini deputatam neque quia est miramur, est enim, neque quia erogat hominem, ad hoc enim est. [2] Proinde haereses ad languorem et interitum fidei productas si expauescimus hoc posse, prius est ut expauescamus hoc eas esse quae dum sunt, habent posse et dum possunt, habent esse. [3] Sed enim febrem, ut malum et de causa et de potentia sua, ut notum est, abominamur potius quam miramur et quantum in nobis est praecauemus, non habentes abolitionem eius in nostra potestate. [4] Haereses uero mortem aeternam et maioris ignis ardorem inferentes malunt quidam mirari quod hoc possint, quam deuitare ne possint, cum habeant deuitandi potestatem. [5] Ceterum nihil ualebunt, si illas tantum ualere non mirentur. Aut enim dum mirantur in scandalum subministrantur, aut quia scandalizantur, ideo mirantur quasi quod tantum ualeant ex aliqua ueniat ueritate. [6] Mirum scilicet ut malum uires suas habeat, nisi quod haereses apud eos multum ualeant qui in fide non ualent. [7] In pugna pugilum et gladiatorum plerumque non quia fortis est uincit quis aut quia non potest uinci, sed quoniam ille qui uictus est nullis uiribus fuit : adeo idem ille uictor bene ualenti postea comparatus, etiam superatus recedit. [8] Non aliter haereses de quorumdam infirmitatibus habent quod ualent, nihil ualentes, si in bene ualentem fidem incurrant.