• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) De praescriptione haereticorum De Praescriptione Haereticorum

XXIX.

[1] Quoquo modo sit erratum, tamdiu utique regnauit error, quamdiu haereses non erant. [2] Aliquos Marcionitas et Valentinianos liberanda ueritas expectabat. [3] Interea perperam euangelizabatur, perperam credebatur, tot milia milium perperam tincta, tot opera fidei perperam ministrata, tot uirtutes, tot charismata perperam operata, tot sacerdotia, tot ministeria perperam functa, tot denique martyria perperam coronata. [4] Aut si non perperam nec in uacuum, quale est ut ante res Dei currerent quam cuius Dei notum esset? ante christiani quam Christus inuentus? Ante haereses quam uera doctrina? [5] Sed enim in omnibus ueritas imaginem antecedit, post rem similitudo succedit. [6] Ceterum satis ineptum ut prior in doctrina haeresis habeatur, uel quoniam ipsa est quae futuras haereses et cauendas praenuntiabat. [7] Ad eius doctrinae ecclesiam scriptum est, immo ipsa doctrina ad ecclesiam suam scribit: Et si angelus de caelo aliter euangelizauerit citra quam nos, anathema sit.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De Praescriptione Haereticorum
Traductions de cette œuvre
Die Prozeßeinreden gegen die Häretiker (BKV) Comparer
Les prescriptions contre les Hérétiques Comparer
The Prescription Against Heretics Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Elucidations - Prescription against Heretics

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité