• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De praescriptione haereticorum De Praescriptione Haereticorum

XXXIII.

[1] Adhibeo super haec ipsarum doctrinarum recognitionem quae tunc sub apostolis fuerunt ab isdem apostolis et demonstratae et deieratae. [2] Nam et sic facilius traducentur dum aut iam tunc fuisse deprehendentur aut ex illis quae iam tunc fuerunt, semina sumpsisse. [3] Paulus, in prima ad Corinthios notat negatores et dubitatores resurrectionis : haec opinio propria Sadducaeorum. [4] Partem eius usurpat Marcion et Apelles et Valentinus et si qui alii resurrectionem carnis infringunt. [5] Et ad Galatas scribens inuehitur in obseruatores et defensores circumcisionis et legis, Hebionis haeresis sic est. [6] Timotheum instruens nuptiarum quoque interdictores suggillat. Ita instituunt Marcion et Apelles eius secutor. [7] Aeque tangit eos qui dicerent factam iam resurrectionem : id de se Valentiniani asseuerant. [8] Sed et cum genealogias indeterminatas nominat, Valentinus agnoscitur, apud quem Aeon ille nescio qui noui et non unius nominis generat e sua Charite Sensum et Veritatem; et hi aeque procreant ex se Sermonem et Vitam, dehinc et isti generant Hominem et Ecclesiam de qua prima ogdoade Aeonum exinde decem alii et duodecim reliqui Aeones miris nominibus oriuntur in meram fabulam triginta Aeonum. [9] Idem apostolus, cum improbat elementis seruientes, aliquid Hermogenis ostendit qui, materiam non natam introducens Deo non nato eam comparat et ita matrem elementorum deam faciens potest ei seruire quam Deo comparat. [10] Ioannes uero in Apocalypsi idolothyta edentes et stupra committentes iubetur castigare: sunt et nunc alii Nicolaitae, Caiana haeresis dicitur. [11] At in epistula eos maxime antichristos uocat qui Christum negarent in carne uenisse et qui non putarent Iesum esse filium Dei: illud Marcion, hoc Hebion uindicauit. [12] Simonianae autem magiae disciplina angelis seruiens utique et ipsa inter idololatrias deputabatur, et a Petro apostolo in ipso Simone damnabatur.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Praescriptione Haereticorum
Übersetzungen dieses Werks
Die Prozeßeinreden gegen die Häretiker (BKV) vergleichen
Les prescriptions contre les Hérétiques vergleichen
The Prescription Against Heretics vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidations - Prescription against Heretics

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung