XXXIV.
[1] Haec sunt, ut arbitror, genera doctrinarum adulterinarum quae sub apostolis fuisse ab ipsis apostolis discimus. [2] Et tamen nullam inuenimus institutionem inter tot diuersitates peruersitatum quae de Deo creatore uniuersorum controuersiam mouerit. [3] Nemo alterum deum ausus est suspicari, facilius de filio quam de patre haesitabatur, donec Marcion praeter Creatorem alium Deum solius bonitatis induceret. [4] Apelles creatorem angelum nescio quem gloriosum superioris Dei faceret deum legis et Israelis, illum igneum affirmans, Valentinus Aeonas suos spargeret et unius Aeonis uitium in originem deduceret Dei creatoris. [5] His solis et his primis reuelata est ueritas diuinitatis, maiorem scilicet dignationem et pleniorem gratiam a diabolo consecutis qui Deum sic quoque uoluerit aemulari, ut de doctrinis uenenorum, quod Dominus negauit, ipse faceret discipulos super magistrum. [6] Eligant igitur sibi tempora uniuersae haereses quae quando fuerint - dum non intersit quae quando dum de ueritate non sint - et utique quae sub apostolis non fuerunt, fuisse non possunt. [7] Si enim fuissent, nominarentur et ipsae ut et ipsae coercendae; quae uero sub apostolis fuerunt, in sua nominatione damnantur. [8] Siue ergo eaedem nunc sunt aliquanto expolitiores quae sub apostolis rudes, habent suam exinde damnationem, siue aliae quidem fuerunt, aliae autem postea obortae, quidam ex illis opinionis usurpauerunt, habendo cum eis consortium praedicationis habeant necesse est etiam consortium damnationis, praecedente illo fine supradicto posteritatis, quo etsi nihil de damnaticiis participarent, de aetate sola praeiudicarentur, tanto magis adulterae quanto nec ab apostolis nominatae. [9] Vnde firmius constat has esse quae adhuc tunc nuntiabantur futurae.