XXXV.
[1] His definitionibus prouocatae a nobis et reuictae haereses omnes, siue quae posterae, siue quae coaetaneae apostolorum, dummodo diuersae, siue generaliter siue specialiter notatae ab eis, dummodo praedamnatae, audeant respondere et ipsae aliquas eiusmodi praescriptiones aduersus nostram disciplinam. [2] Si enim negant ueritatem eius, debent probare illam quoque haeresin esse, eadem forma reuictam qua ipsae reuincuntur, et ostendere simul ubinam quaerenda sit ueritas quam apud illas non esse iam constat. [3] Posterior nostra res non est, immo omnibus prior est. Hoc erit testimonium ueritatis ubique occupantis principatum. [4] Apostolis non damnatur, immo defenditur: hoc erit indicium proprietatis; [5] quam enim non damnant qui extraneam quamque damnarunt, suam ostendunt, ideoque et defendunt.