III.
[1] Solent quidem isti miriones etiam de quibusdam personis ab haeresi captis aedificari in ruinam, [2] quare illa uel ille fidelissimi prudentissimi et usitatissimi in ecclesia in illam partem transierunt? [3] Quis hoc dicens non ipse sibi respondet neque prudentes neque fideles neque usitatos aestimandos quos haereses potuerint demutare? Et hoc mirum, opinor, ut probatus aliqui retro postea excidat? [4] Saul, bonus prae caeteris, liuore postea euertitur. Dauid uir bonus secundum cor Domini, postea caedis et stupri reus est. Solomon omni gratia et sapientia donatus a Domino, ad idololatriam a mulieribus inducitur. [5] Soli enim Dei filio seruabatur sine delicto permanere. Quid ergo si episcopus, si diaconus, si uidua, si uirgo, si doctor, si etiam martyr lapsus a regula fuerit? Ideo haereses ueritatem uidebuntur obtinere? [6] Ex personis probamus fidem, an ex fide personas? Nemo est sapiens nisi fidelis, nemo maior nisi christianus, nemo autem christianus nisi qui ad finem usque perseuerauerit. [7] Tu, ut homo, extrinsecus unumquemque nosti, putas quod uides, uides autem quousque oculos habes. Sed oculi, inquit, Domini alti. Homo in faciem, Deus in praecordia contemplatur. [8] Et ideo cognoscit Dominus qui sunt eius, et plantam quam non plantauit eradicat, et de primis nouissimos ostendit et uentilabrum in manu portat ad purgandam aream suam. [9] Auolent quantum uolent paleae leuis fidei quocumque afflatu temptationum, eo purior massa frumenti in horrea Domini reponetur. [10] Nonne ab ipso Domino quidam discentium scandalizati deuerterunt? Nec tamen propterea ceteri quoque discedendum a uestigiis eius putauerunt, sed qui scierunt illum uitae esse uerbum et a Deo uenisse, perseuerauerunt in comitatu eius usque ad finem, cum illis, si uellent et ipsi discedere placide obtulisset. [11] Minus est et si apostolum eius aliqui, Phygellus et Hermogenes et Philetus, et Hymenaeus reliquerunt; ipse traditor Christi de Apostolis fuit. [12] Miramur de ecclesiis eius si a quibusdam deseruntur cum ea nos ostendunt christianos quae patimur ad exemplum ipsius Christi? [13] Ex nobis, inquit, prodierunt sed non fuerunt ex nobis; si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum.