• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De praescriptione haereticorum De Praescriptione Haereticorum

XLIII.

[1] Notata sunt etiam commercia haereticorum cum magis quam plurimis, cum circulatoribus, cum astrologis, cum philosophis, curiositati scilicet deditis. [2] Quaerite et inuenietis ubique meminerunt. Adeo et de genere conuersationis qualitas fidei aestimari potest: doctrinae index disciplina est. [3] Negant Deum timendum: itaque libera sunt illis omnia et soluta. [4] Vbi autem Deus non timetur nisi ubi non est? ubi Deus non est, nec ueritas ulla est; ubi ueritas nulla est, merito et talis disciplina est. [5] At ubi Deus, ibi metus in Deum qui est initium sapientiae. Vbi metus in Deum, ibi grauitas honesta et diligentia attonita et cura sollicita et adlectio explorata et communicatio deliberata et promotio emerita et subiectio religiosa et apparitio deuota et processio modesta, et ecclesia unita et Dei omnia.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Praescriptione Haereticorum
Übersetzungen dieses Werks
Die Prozeßeinreden gegen die Häretiker (BKV) vergleichen
Les prescriptions contre les Hérétiques vergleichen
The Prescription Against Heretics vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidations - Prescription against Heretics

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung