8.
Hieronymus.—Si tam contentiosus es, jam nunc tua mente superaberis. Nolo mihi aliquod inter partum et coitum tempus interseras. Nolo dicas: Mulier quaecumque concepit et peperit masculum, immunda erit septem diebus, secundum dies secessionis et purgationis suae immundata erit: et octavo die circumcidet carnem praeputii ejus, et triginta tribus diebus sedebit in sanguine puro, et omne sanctum non tanget, et reliqua (Levit. XII, 2, 3). Statim eam invadat Joseph: statim audiat per Jeremiam: Equi insanientes in feminas facti sunt mihi, unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat (Jerem. V, 8). Alioqui quomodo stare poterit, Non cognovit eam, donec peperit filium: si post purgationis tempus exspectat: si quadraginta rursum diebus tanto tempore dilata libido differtur? Polluatur cruore puerpera: obstetrices suscipiant parvulum vagientem: maritus lassam teneat uxorem. Sic incipiant nuptiae, ne Evangelista mentitus sit. Sed absit, ut hoc de matre Salvatoris et viro justo sit aestimandum. Nulla ibi obstetrix: nulla muliercularum sedulitas intercessit. Ipsa pannis involvit infantem, ipsa et mater et obstetrix fuit. Et collocavit eum, inquit, in praesepio, quia non erat ei locus in diversorio (Luc. II, 7). Quae sententia et apocryphorum deliramenta convincit, dum Maria ipsa pannis involvit infantem; et Helvidii expleri non patitur voluptatem, dum in diversorio locus non fuit nuptiarum.