• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Hieronymus (347-420) Adversus Helvidium de perpetua virginitate b. Mariae De Virginitate B. Mariae

10.

Hieronymus.—Nos autem ita definimus: Omnis unigenitus est primogenitus: non omnis primogenitus est unigenitus. Primogenitus est, non tantum post quem et alii: sed ante quem nullus. Omne, inquit Dominus ad Aaron, quod aperit vulvam, ab omni carne quae offertur Domino, ab homine usque ad pecus, tibi erunt: tantummodo pretiis redimant primogenita hominum, et primogenita pecorum immundorum (Exod. XXXIV, 19, 20, et Num. XVIII, 15). Definivit sermo Dei, quid sit primogenitum, Omne, inquit, quod aperit vulvam. Alioqui si non est primogenitus, nisi is tantum, quem sequuntur fratres, tamdiu sacerdotibus primogenita non debentur quamdiu et alia fuerint procreata; ne forte partu postea non sequente, unigenitus sit, et non primogenitus. Redemptio, inquit, ejus erit ab uno mense, aestimatio quinque siclorum. Siclus, secundum siclum sanctuarii, viginti oboli sunt. Tantummodo primogenita vitulorum, et primogenita ovium, et primogenita caprarum non redimes, quia sancta sunt (Num. XVIII, 16, 17). Cogit me sermo Dei, ut omne quod aperit vulvam, si de mundis animalibus sit, Deo voveam; si de immundis, redimam: dans pretium sacerdoti. Possum respondere, et dicere. Quid me in unius mensis stringis articulo? Quid primogenitum vocas, quem an fratres sequantur, ignoro? Exspecta donec nascatur secundus. Nihil debeo sacerdoti, nisi et ille fuerit procreatus, per quem is qui ante natus est, incipiat esse primogenitus. Nonne mihi ipsi apices loquentur, et me stultitiae redarguent, eum esse dictum primogenitum, qui aperiat vulvam, non qui habeat et fratres? Denique interrogo de Joanne, quem constat esse unigenitum, an et primogenitus fuerit? Utrumne et ipse secundum Legem, pro toto ei legi fuerit obnoxius? Ambigi non potest. Certe de Salvatore Scriptura sic loquitur: Cum expleti essent dies purgationis eorum, secundum Legem Moysi, duxerunt eum in Jerusalem, ut offerrent eum Domino: sicut scriptum est in Lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur, et ut darent hostias secundum quod dictum est in Lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum (Luc. II, 22 seqq.). Si haec lex tantum ad primogenitos pertinet, primogenitum autem sequentes faciunt, non debuit lege primogeniti teneri, qui de sequentibus ignorabat. Sed quia tenetur lege primogeniti, etiam ille quem fratres caeteri non sequuntur: colligitur eum primogenitum vocari, qui vulvam aperiat et ante quem nullus sit, non eum quem frater post genitus subsequatur. Moyses scribit in Exodo: Factum est autem circa mediam noctem et, Dominus percussit omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis, qui sedebat super thronum ejus, usque ad primogenitum captivae, quae est ad lacum, et omne primogenitum pecoris (Exod. XII, 29). Responde mihi, Qui tunc ab exterminatore fuerant interempti, primogeniti fuerunt an et unigeniti? Si primogeniti tantum illi vocantur, qui fratres habent, ergo ab internecione unigeniti liberati sunt. Si autem ut unigeniti caesi sunt, contra sententiam factum est, et inter primogenitos et unigeniti morerentur. Aut unigenitos liberabis a poena, et ridiculus eris: aut si confiteberis interfectos, ingratis obtinebimus, et unigenitos primogenitos appellari.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Virginitate B. Mariae
Übersetzungen dieses Werks
The Perpetual Virginity of Blessed Mary vergleichen
Über die beständige Jungfrauschaft Mariens. Gegen Helvidius. (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung