• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Hieronymus (347-420) Adversus Helvidium de perpetua virginitate b. Mariae De Virginitate B. Mariae

11.

Helvidii ultima propositio.—Extrema propositio fuit (licet id ipsum in primogenito voluerit ostendere), fratres Domini in Evangeliis nominari, ut ibi: Ecce mater ejus et fratres ejus stabant foris, quaerentes loqui cum eo (Luc. VIII, 20). Et alibi: Post haec descendit Capharnaum, ipse et mater ejus, et fratres ejus (Joan. II, 12). Et ibi: Dixerunt ergo fratres ejus ad eum: Transi hinc, et vade in Judaeam, ut et discipuli tui videant opera tua quae facis. Nemo enim aliquid in occulto faciens, quaerit ipse in palam esse. Si haec facis, manifesta teipsum mundo (Joan. VII, 3, 4). Joanne desuper inferente: Neque enim fratres ejus tunc credebant in eum (Ibid. 5). Item Marcus et Matthaeus: Et docebat eos in synagoga eorum in patria sua, ita ut stuperent, et dicerent: Unde huic omnis haec sapientia et virtutes? Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus Jacobus et Joseph, et Simon et Judas, et sorores ejus omnes apud nos sunt (Marc. XIII, 5; V, 24)? Lucas quoque in Actibus Apostolorum ita refert: Hi omnes erant instantes unanimes in oratione cum mulieribus et Maria matre Jesu, et fratribus ipsius (Act. I, 14). Necnon et Paulus Apostolus in eadem historiae veritate pari voce concordat: Ascendi autem secundum revelationem, et neminem vidi, nisi Petrum et Jacobum fratrem Domini (Galat. II, 2). Et rursum in alio loco: Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? Numquid non habemus potestatem uxores circumducendi, sicut et caeteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas (I Cor. IX, 4, 5)? Et ne forte aliquis Judaeorum testimonium non admitteret, qui etiam nomina fratrum illius ediderunt, simili eos asserens [Al. asseris] in fratribus errore deceptos, quo "in patre aestimando sunt lapsi, argute praecavit, et ait: Haec eadem vocabula ab Evangelistis in alio loco nominari, et eosdem esse fratres Domini, filios Mariae." Matthaeus loquitur: Erant autem ibi (haud dubium quin ante crucem Domini) et mulieres multae a longe spectantes, quae secutae fuerant Jesum a Galilaea, ministrantes illi. Inter quas erant Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedaei (Matth. XXVII, 55, 56). Item Marcus: Erant autem et mulieres a longe aspicientes, inter quas erant Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome (Marc. XV, 40): ibique post modicum: Et aliae multae quae ascenderant cum eo in Jerusalem. Necnon et Lucas: Erant autem Maria Magdalene et Joanna, et Maria Jacobi, et caeterae cum eis (Luc. ult. 10).

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Virginitate B. Mariae
Übersetzungen dieses Werks
The Perpetual Virginity of Blessed Mary vergleichen
Über die beständige Jungfrauschaft Mariens. Gegen Helvidius. (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung