• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Hieronymus (347-420) Adversus Helvidium de perpetua virginitate b. Mariae De Virginitate B. Mariae

12.

Hieronymus.—Haec idcirco replicavimus, ne calumnietur et clamitet, ea quae pro se faciant, a nobis esse subtracta, et sententiam suam, non testimoniis Scripturarum, sed lubrica disputatione convulsam. "Ecce, inquit, Jacobus et Joseph filii Mariae, iidem quos Judaei fratres appellaverunt. Ecce Maria Jacobi minoris et Josetis mater. Minoris autem Jacobi, ad distinctionem majoris, qui erat filius Zebedaei, sicut et in alio loco Marcus ponit: Maria autem Magdalene, et Maria Jacobi, et Josetis, viderunt ubi poneretur: et transacto sabbato, emerunt aromata, et venerunt ad monumentum. Et utique ait: Quam miserum erit et impium de Maria hoc sentire, ut cum aliae feminae curam sepulturae Jesu habuerint, matrem ejus dicamus absentem: aut alteram esse Mariam, nescio quam, confingamus: praesertim cum Evangelium Joannis testetur praesentem eam illic fuisse, quando illam de cruce Dominus jam viduam, ut matrem Joanni commendabat. Aut numquid Evangelistae et falluntur et fallunt, ut eorum Mariam matrem dicerent, quos Judaei fratres Jesu esse dixerunt?"

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Virginitate B. Mariae
Übersetzungen dieses Werks
The Perpetual Virginity of Blessed Mary vergleichen
Über die beständige Jungfrauschaft Mariens. Gegen Helvidius. (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung