• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Hieronymus (347-420) Adversus Helvidium de perpetua virginitate b. Mariae De Virginitate B. Mariae

13.

O furor caecus, et in proprium exitium mens vesana! Dicis ad crucem Domini matrem ejus fuisse praesentem, dicis Joanni discipulo ob viduitatem et solitudinem commendatam: quasi juxta te non haberet quatuor filios, et innumeras filias, quarum consortio frueretur? Viduam quoque nominas, quod Scriptura non loquitur. Et cum omnia Evangelistarum exempla proponas, solius tibi Joannis verba non placent. Dicis transitorie, ad crucem Domini eam fuisse praesentem, ne consulto praeterisse videaris: et tamen quae cum illa mulieres fuerint, siles. Ignoscerem nescienti, nisi viderem consulto reticentem. Audi, itaque, Joannes quid dicat: Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus Maria Cleophae, et Maria Magdalene (Joan. XIX, 25). Nulli dubium est, duos fuisse Apostolos Jacobi vocabulo nuncupatos, Jacobum Zebedaei, et Jacobum Alphaei. Istum, nescio quem minorem Jacobum, quem Mariae filium, nec tamen matris Domini Scriptura commemorat, Apostolum vis esse, an non? Si Apostolus est, Alphaei filius erit; et credet in Jesum; et non erit de illis fratribus, de quibus, scriptum est: Neque enim tunc fratres ejus credebant in eum. Si non est Apostolus, sed tertius nescio quis Jacobus, quomodo est frater Domini putandus, et quomodo tertius ad distinctionem majoris appellabitur minor, cum major et minor, non inter tres, sed inter duos soleant praebere distantiam; et frater Domini Apostolus sit, Paulo dicente: Deinde post triennium veni Jerusalem videre Petrum, et mansi apud illum diebus quindecim. Alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini (Galat. I, 18, 19)? Et in eadem Epistola: Et cognita gratia, quae data est mihi, Petrus et Jacobus et Joannes, qui videbantur columnae esse (Gal. II, 9). Ne autem hunc putes Jacobum filium Zebedaei, lege Actus Apostolorum. Jam ab Herode fuerat interemptus. Restat conclusio, ut Maria ista quae Jacobi minoris scribitur mater, fuerit uxor Alphaei, et soror Mariae matris Domini, quam Mariam Cleophae Joannes Evangelista cognominat, sive a patre, sive gentilitate familiae aut quacumque alia causa ei nomen imponens. Si [Al. Sin] autem inde tibi alia atque alia videtur, quod alibi dicatur: Maria Jacobi minoris mater: et hic Maria Cleophae [Al. Cleophe]: disce Scripturae consuetudinem, eumdem hominem diversis nominibus nuncupari. Raguel socer Moysi, et Jethro dicitur. Gedeon, nullis causis immutati nominis ante praemissis, subito Jerobaal legitur. Ozias rex Juda, vicissim Azarias vocatur. Mons Thabor, Itabyrium dicitur. Rursum Hermon Phoenices cognominant Sanior, et Amorraeus cognominat eum Sanir. Eadem coeli plaga tribus nominibus appellatur, Nageb, Theman, Darom, lege Ezechiel. Petrus, et Simon dicitur, et Cephas. Judas zelotes, in alio Evangelio Thaddaeus dicitur: multaque alia quae ad exemplum horum pertinent ipse sibi de omnibus Scripturis lector poterit congregare.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Virginitate B. Mariae
Übersetzungen dieses Werks
The Perpetual Virginity of Blessed Mary vergleichen
Über die beständige Jungfrauschaft Mariens. Gegen Helvidius. (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung