• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) De Virginitate B. Mariae

21.

Non negamus viduas, non negamus maritatas [Al. maritas], sanctas mulieres inveniri; sed quae uxores esse desierint, quae in ipsa necessitate conjugii virginum imitentur castitatem. Hoc est, quod Apostolus breviter, Christo in se loquente, testatus est: Innupta cogitat quae Dei sunt, quomodo placeat Deo: nupta vero cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro (I Cor. VII, 34): nobis super hoc campum intelligentiae derelinquens. Neque tamen alicui necessitatem imponit aut laqueum, sed id quod honestum est, suadet, volens omnes esse sicut seipsum. Et quamquam de virginitate praeceptum Domini non habeat: quia ultra homines est; et quodammodo impudentis erat, adversum naturam cogere, alioque modo dicere, Volo vos esse, quod Angeli sunt: unde et virgo majoris est mercedis, dum id contemnit, quod si fecerit, non delinquit; nihilominus in cohaerentibus infert: Consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem; quia bonum est homini sic esse. Quae est ista necessitas? Vae praegnantibus et nutrientibus in illa die (Matt. XXIV, 19, et Marc. XIII, 17). Ideo silva succrescit, ut postea recidatur. Ideo ager seritur, ut metatur. Jam plenus est orbis, terra nos non capit. Quotidie bella nos secant, morbi subtrahunt, naufragia absorbent, et nihilominus de terminis litigamus? De hoc numero sunt illi, qui Agnum sequuntur (Apoc. II), qui vestimenta sua non coinquinaverunt, virgines enim permanserunt. Observa quid significet, coinquinaverunt. Ego non audeo exponere, ne Helvidius calumnietur. Quod autem ais quasdam esse virgines tabernarias; ego tibi plus dico, esse in his et adulteras, et, quo magis mireris, clericos esse caupones, et monachos impudicos. Sed quis non statim intelligat, nec tabernariam virginem, nec adulterum monachum, nec clericum posse esse cauponem? Numquid virginitatis [Al. virginitas] est culpa, si simulator virginitatis in crimine est? Ego certe, ut aliis personis praetermissis ad Virginem veniam: quae institorias exercet artes, nescio an corpore, quod scio, spiritu virgo non permanet.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Virginitate B. Mariae
Translations of this Work
The Perpetual Virginity of Blessed Mary Compare
Über die beständige Jungfrauschaft Mariens. Gegen Helvidius. (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy