• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Hieronymus (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber primus

12.

C. Quid ultra differo? Scripturarum auctoritate vincendus es. Ut caetera intermittam, nonne his duobus testimoniis tibi imponetur silentium, in quibus Job et Zacharias, Elisabethque laudantur? Nisi enim fallor in Job ita scriptum est: Homo quidam erat in regione Ausitide [Al. Hus], nomine Job, et erat homo ille verax et sine crimine, verus Dei cultor, abstinens se ab omni re mala (Job. I, 1, sec. LXX). Et iterum: Quis est qui arguit justum sine peccato, et loquitur verbis suis per ignorantiam? In Evangelio quoque secundum Lucam: Fuit in diebus Herodis regis Judae sacerdos quidam nomine Zacharias, de vice Abia, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen illius Elisabeth. Erant autem ambo justi ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini, sine querela (Luc. I, 5 seqq). Si verus Dei cultor est, et immaculatus, ac sine crimine: et qui ambulabant in cunctis justificationibus Domini, justi sunt in conspectu ejus, puto quod peccato careant, et nulla re indigeant, quae ad justitiam pertinet. A. Proposuisti testimonia quae non de alterius Scripturae loco, sed de propriis libris absoluta sunt. Nam et Job postquam percussus est plaga multa adversus Dei sententiam, provocans eum ad judicium, dixisse convincitur: Atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo (Job. XVI, 22)! Et iterum: Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum omnipotens audiat, et librum scribat ipse qui judicat (Job. XXXI, 35)? Et rursum: Si enim fuero justus, os meum impia loquetur, et si absque crimine, pravus inveniar: et si purificatus nive et lotus manibus, satis me sorde tinxisti. Exsecratum est me vestimentum meum (Job. IX, 20, 21). Et de Zacharia scriptum est quod, Angelo nativitatem filii pollicente, dixerit: Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis; ob quae statim silentio condemnatur: Eris tacens et loqui non poteris usque ad diem, quo fient haec, quia non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo (Luc. I, 18, 20). Ex quo perspicuum est, justos quidem et immaculatos dici; sed si negligentia subrepserit, posse concidere, et semper hominem in meditullio positum, ut et de virtutum culmine ad vitia delabatur, et de vitiis ascendat ad sublimia; et numquam eum esse securum, sed semper metuere in tranquillitate naufragium: ac per hoc hominem sine peccato esse non posse, dicente Salomone: Non est homo justus super terram, qui faciat bonum, et non peccet (Eccl. VII, 21). Et eodem in Regum libro: Neque enim est homo qui non peccet (III Reg. VIII, 46). Ac beato David: Delicta quis intelligit? ab oculis meis munda me et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII, 13). Et iterum: Ne intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2). Et multa alia quibus Scripturae sanctae plenae sunt.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Übersetzungen dieses Werks
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung