• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber primus

14A. 14B.

A.

Duo alia ex Veteri ac Novo Testamento. — C. Dudum faciliora proposui, ut te ad majora exercerem. Quid ad illud dicere potes, quod quamvis sis ingeniosus, nulla valebis arte subvertere? Primum ponam de veteri Testamento, deinde de novo. Veteris Testamenti princeps Moyses est; novi, Dominus atque Salvator. Moyses loquitur ad populum: Perfecti estote in conspectu Domini Dei vestri (Deut. XVIII, 13). Et Salvator ad Apostolos: Estote perfecti sicut Pater vester coelestis perfectus est (Matth. V, 48). Aut enim possibile est audientibus facere quod Moyses et Dominus praeceperunt: aut si impossibile est, non est culpa eorum qui obedire non possunt, sed ejus qui impossibilia praecepit. A. Hic locus apud imperitos, et Scripturarum sanctarum meditationem usumque et scientiam non habentes, videtur opinioni tuae prima fronte blandiri. Caeterum discussus facile solvitur. Et cum testimonia Scripturarum aliis comparaveris testimoniis, ne sibi Spiritus sanctus pro qualitate locorum et temporum videatur esse contrarius, secundum illud quod scriptum est: Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum (Ps. XLI, 8), tunc veritas apparebit, hoc est, Christum possibilia praecepisse dicentem: Estote perfecti sicut Pater vester coelestis perfectus est; et tamen Apostolos non fuisse perfectos. C. Non dico quid Apostoli fecerint, sed quid Christus praeceperit. Neque enim culpa imperantis est, sed eorum qui audierunt imperium, quod utique potuisse fieri ex justitia ejus qui imperabat, agnoscitur. A. Pulchre. Nolo ergo mihi dicas posse hominem sine peccato esse si velit: sed posse hominem id esse quod Apostoli non fuerunt. C. Tam stultum me putas, ut audeam hoc loqui? A. Licet non loquaris: tamen ex propositione tua, ipsa consequentia et rerum ordine invitus hoc loqueris. Si enim potest esse homo sine peccato, quod Apostolos non fuisse perspicuum est, posset esse super Apostolos homo: ut taceam de Patriarchis et Prophetis, quorum in Lege non fuit perfecta justitia, secundum illud Apostoli: Omnes enim peccaverunt, et indigent gloria Dei: justificati gratis per Dei gratiam, per [Al. add. ipsius] redemptionem quae est in Christo Jesu: quem proposuit Deus propitiatorem (Rom. III, 23, 24).

B.

Opponit testimonium Pauli ad Philipp. — . Haec argumentatio tortuosa est, Ecclesiasticam simplicitatem inter philosophorum spineta concludens. Quid Aristoteli et Paulo? Quid Platoni et Petro? Ut ille enim princeps philosophorum, ita hic Apostolorum fuit, super quem Ecclesia Domini stabili mole fundata est, quae nec impetu fluminis, nec ulla tempestate concutitur. A. Rhetoricaris, et dum mihi objicis philosophiam, ad Oratorum castra transcendis. Verum audi quid idem dicat Orator tuus: "Desine communibus locis: domi nobis ista nascuntur." (Cic. lib. IV Acad. Quaest.). C. Nulla hic eloquentia est, nullus Oratorum tumor, quorum definitio est, dicere ad persuadendum accommodate, sed puram puro sermone quaerimus veritatem: Aut Dominum non impossibilia praecepisse; ut sint in culpa qui possibilia non fecerint: aut si non possunt fieri, non eos qui impossibilia non faciunt; sed eum qui impossibilia praecepit, quod nefas dictu sit, convinci injustitiae. A. Video te contra mores tuos vehementer esse commotum, et propterea argumentari desinam. Sed parumper te interrogabo, quid de illo Apostoli loco sentias, quem scribit ad Philippenses: Non quia jam accepi, aut jam perfectus sim. Persequor autem si comprehendam: in quo apprehensus sum a Christo. Fratres, ego me necdum arbitror comprehendisse. Unum autem, posteriorum obliviscens, ad ea quae priora sunt me extendens, juxta propositum sequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, hoc ergo quoque Deus vobis revelabit (Philipp. III, 12 seqq.), et caetera, quae te scire non dubito et nos brevitatis studio praeterimus. Dicit se necdum comprehendisse, et nequaquam esse perfectum, sed instar sagittarii ad propositum et ad signum jacula dirigere, quem [Al. quod] significantius Graeci σκόπον nominant, ne sagitta ad partem declinans alteram, imperitum ostendat sagittarium. Et asserit praeteritorum se semper oblivisci, et ad priora semper extendi: per quae docet praeterita negligenda, et futura cupienda; ut quod hodie perfectum putavit, dum ad meliora et priora extenditur, cras imperfectum fuisse convincat. Atque ita per singulos gradus, dum numquam in statione, sed semper in cursu est, imperfectum doceat, quod homines putabamus esse perfectum: solamque perfectionem et veram justitiam, Dei tantum virtutibus coaptandam. Secundum propositum, inquit, persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu. O apostole Paule, ignosce mihi quasi homunculo mea vitia confitenti, si audacter interrogem. Dicis te necdum accepisse, et necdum comprehendisse, et necdum esse perfectum, et praeteritorum semper oblivisci, et ad priora te extendi; si quo modo possis occurrere in resurrectione mortubrum, et consequi bravium supernae vocationis. Et quomodo statim infers: Quotquot ergo perfecti [Al. add. sumus], hoc sapimus, sive sapiamus? diversa enim sunt exemplaria: et quid sapimus, sive sapiamus, nos esse perfectos? comprehendisse quod non comprehendimus, accepisse quod non accepimus, esse perfectos qui nondum perfecti sumus? Quid ergo sapimus, immo quid sapere debemus qui perfecti non sumus? Imperfectos nos esse confiteri, et necdum comprehendisse, necdum accepisse. HAEC EST hominis vera sapientia, imperfectum esse se nosse: atque, ut ita loquar, cunctorum in carne justorum imperfecta perfectio est. Unde et in Proverbiis legimus: Ad intelligendam justitiam veram (Prov. I, 3, sec. LXX). Nisi enim esset et falsa justitia, numquam Dei vera justitia diceretur. Et in eodem Apostoli loco sequitur: Et si quid aliter sentitis et hoc vobis Deus revelabit (Phil. III, 13). Rem novam audio. Qui paulo ante dixerat, Non quia jam accepi, aut jam perfectus sum, et vas electionis, qui pro confidentia habitantis in se Christi audebat loqui: An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? et tamen simpliciter fatebatur se non esse perfectum: nunc quod sibi proprie denegabat, mittit in turbam, jungitque se cum caeteris, et ait: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus. Sed qua ratione hoc dixerit, exponit in sequentibus. Hoc, inquit, sapiamus, qui volumus secundum humanae fragilitatis modulum esse perfecti, necdum nos accepisse, necdum comprehendisse, necdum esse perfectos. Et quia necdum perfecti sumus, et forsitan aliter sapimus, quam poscit vera et perfecta perfectio: si quid aliter sapimus, et aliter intelligimus, quam Dei habet scientia; et hoc nobis Deus revelabit, ut precemur cum David, atque dicamus: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de Lege tua (Ps. CXVIII, 18).

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Translations of this Work
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy