16.
Justus hominum comparatione, non Dei dicitur. — C. Argute quidem, mi Attice, memoriterque dixisti. Sed labor tuus et multiplex testimoniorum replicatio, meae parti proficit. Neque enim ego hominem Deo comparo, sed aliis hominibus, quorum collatione, qui studium dederit, potest esse perfectus. Ac per hoc quando dicitur, homo potest esse sine peccato si voluerit, juxta mensuram hominis, non juxta Dei dicitur majestatem, cujus comparatione nulla creatura potest esse perfecta. A. O Critobule, haec memorans mecum facis. Et ego enim hoc sentio, nullam creaturam secundum veram consummatamque justitiam, posse esse perfectam. Caeterum alium differre ab alio, et diversas esse in hominibus justitias, nulli dubium est: et vel majorem esse alium vel minorem, et tamen secundum statum et mensuram suam posse justos nominari, qui aliorum comparatione justi non sunt. Verbi gratia, Paulus apostolus, vas electionis, qui plus omnibus Apostolis laboravit, utique justus erat scribens ad Timotheum: Certamen bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex: non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt adventum ejus (II Tim. IV, 7, 8). Justus erat et Timotheus discipulus ejus et imitator, quem docet quid agere debeat, et quem modum tenere virtutum. Putamusne unam et eamdem in utroque fuisse justitiam, et non plus habere meritorum eum, qui plus omnibus laboravit? Multae mansiones sunt apud Patrem (Joan. XIV, 2), quia et merita diversa. Stella a stella differt in claritate (I Cor. XV, 41), et in uno Ecclesiae corpore membra diversa sunt. Habet sol fulgorem suum, luna quoque noctis tenebras temperat: et quinque sidera alia, quae vocantur errantia, diversis et cursibus et luminibus coelum peragrant. Innumerabiles sunt aliae stellae, quas micare in firmamento cernimus. In singulis diversa sunt lumina, et tamen in suo unaquaeque perfecta est, ita dumtaxat, ut comparatione majoris, perfectione careat. In corpore quoque, cujus membra diversa sunt, aliud oculus, aliud manus, aliud pes, agunt. Unde et Apostolus dicit: Non potest oculus dicere manui, non es mihi necessaria; aut iterum caput pedibus, non desidero operam vestram. Numquid omnes Apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes magistri? numquid omnes cunctas habent virtutes? numquid omnes donationes habent sanitatum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? Aemulamini dona majora. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis, unicuique prout vult (I Cor. XII, 21 seqq.). In quo diligenter attende, quod non dixerit, secundum quod unumquodque membrum cupit, sed secundum quod ipse vult Spiritus. Neque enim dicere potest vas figulo suo, quare ita vel ita me fecisti? An non habet figulus potestatem de eodem luto, aliud vas facere in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 21)? Unde consequenter adjecit, aemulamini dona majora: ut in fide et industria plus caeteris charismatibus habere mereamur, melioresque simus his, qui comparatione nostri in secundo vel tertio gradu positi sunt. In magna domo vasa diversa sunt, alia aurea, alia argentea, aenea, ferrea, ligneaque. Et tamen secundum modulum suum, cum aeneum vas perfectum sit, comparatione argentei vasis imperfectum dicitur, rursumque argenteum aurei collatione deterius est. Atque hoc modo, dum sibi invicem comparantur, imperfecta et perfecta sunt omnia. In agro terrae bonae, et ex una semente tricenarius et sexagenarius et centenarius fructus exoritur: ipsis numeris indicatur impar esse quod nascitur, et tamen in suo genere perfecta sunt singula. Elisabeth et Zacharias, quo testimonio, quasi impenetrabili uteris clypeo, nos docere possunt, quanto inferiores sunt beatae Mariae matris Domini sanctitate, quae conscientia in se habitantis Dei libere proclamat: Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. Fecit potentiam in brachio suo (Luc. I, 41 et seqq.). In quo animadverte, quod beatam se esse dicat, non proprio merito atque virtute, sed Dei in se habitantis clementia. Ipse quoque Joannes; quo major non fuit inter natos mulierum, parentibus suis melior est. Non enim solum hominibus, sed et Angelis testimonio Domini comparatur. Et tamen qui cunctis hominibus erat major in terra, minimo in regno coelorum minor fuisse perhibetur.