• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber secundus

28.

Evangelii gratia. — Abolitis legis caeremoniis, et duro pondere veterum praeceptorum, repromittitur Evangelii gratia, legemque Dominus pollicetur, ut omnes eum noverint a minimo usque ad maximum, dicens: Dimittam peccata eorum, et iniquitatum illorum ultra memor non ero. Quam autem habuerint sancti viri in lege veteri justitiam, sequenti sermone demonstrat: Filii Israel, et filii Juda iniquitatem facere perpetuam in conspectu meo: ab adolescentia sua usque ad diem praesentem, et civitas Jerusalem ab initio conditionis suae usque ad diem eversionis suae me ad iracundiam provocavit. Attende quid dicat, finem junge principio, omne medium tempus in vitio est. Jeremias sanctificatus in utero antequam natus (Jerem. I, 5), virgo, propheta veteris Testamenti pertremiscit Sedechiam, et flebiliter obsecrat, dicens: Nunc ergo, domine mi rex, audi deprecationem meam, et praevaleat apud te obsecratio mea, ne remittas me in domum Jonathan scribae, ne ibi peream (Jerem. XXXVII, 19). O Propheta, cur times impium regem? Cur eum metuis, quem nosti jam jamque periturum? carcerem reformidas, cui paratur paradisus? Respondebit mihi: Homo sum in mortali carne et corruptibili constitutus, dolorem sentio, horresco cruciatus, quos etiam Dominus meus pro mea salute sensurus est. Miseretur humano generi Deus, et non vult perire quod fecit. Noli timere, Jacob, dicit Dominus: ego enim sum tecum et interficiam omnes gentes in quas dispersi te: te vero ipsum perire non faciam, sed castigabo te in justitia, et ita miserebor tui, ut te innoxium non relinquam (Jerem. XXX, 10).

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Translations of this Work
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy