• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Vita Hilarii Vita S. Hilarionis
Caput IV

12.

Latrones veniunt ad Hilarionem nocte. – Cum habitaret adhuc in tuguriolo annos natus decem et octo, latrones ad eum nocte venerunt, vel aestimantes habere aliquid quod tollerent, vel in contemptum sui reputantes fieri, si puer solitarius eorum impetus non pertimesceret. Itaque inter mare et paludem a vespere usque ad solis ortum discurrentes, numquam locum cubilis eius invenire potuerunt. Porro clara luce reperto puero, quasi per iocum: Quid, inquiunt, faceres, si latrones ad te venirent? Quibus ille respondit: Nudus latrones non timet. Et illi: Certe, aiunt, occidi potes. Possum, inquit, possum: et ideo latrones non timeo, quia mori paratus sum. [0033C] Tunc admirati constantiam eius et fidem, confessi sunt noctis errorem, caecatosque oculos, correctiorem deinceps vitam pollicentes.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Vita S. Hilarionis
Translations of this Work
Leben des hl. Einsiedlers Hilarion (BKV) Compare
The Life of S. Hilarion Compare
Vie de Saint Hilarion Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy