• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Hieronymus (347-420) Vita Hilarii Vita S. Hilarionis
Caput X

23.

Bruta animalia curata. – Parum est de hominibus loqui, bruta quoque animalia quotidie ad eum furentia pertrahebantur, in quibus Bactrum camelum enormis magnitudinis, qui iam multos obtriverat, triginta et eo amplius viri distentum solidissimis funibus cum clamore adduxerunt. Sanguinei erant oculi, spumabat os, volubilis lingua turgebat, et super omnem terrorem rugitus personabat immanis. Iussit igitur eum dimitti senex. Statim vero et qui adduxerant, et qui cum sene erant, usque ad unum [0040B] omnes diffugere. Porro ille solus perrexit obviam, et sermone Syro: Non me, inquit, terres, diabole, tanta mole corporis: et in vulpecula, et in camelo unus atque idem es. Et interim porrecta stabat manu. Ad quem dum furens, et quasi eum devoratura bellua pervenisset, statim corruit: submissumque caput terrae coaequavit, mirantibus cunctis qui aderant, post tantam ferociam, tantam subito mansuetudinem. Docebat autem senex, hominum causa diabolum etiam iumenta corripere: et tanto eorum ardere odio, ut non solum ipsos, sed et ea quae ipsorum essent, cuperet interire. Huiusque rei proponebat exemplum, quod antequam beatum Iob tentare permitteretur, omnem substantiam eius interfecerit. Nec movere quempiam debere, quod Domini iussione, [0040C] duo millia porcorum a daemonibus interfecta sunt (Matth. VIII, et Marc. V); siquidem eos qui viderant, non potuisse aliter credere exisse de homine tantam daemonum multitudinem, nisi grandis porcorum numerus, et quasi a multis actus, pariter corruisset.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Vita S. Hilarionis
Übersetzungen dieses Werks
Leben des hl. Einsiedlers Hilarion (BKV) vergleichen
The Life of S. Hilarion vergleichen
Vie de Saint Hilarion vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung