• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Jerome (347-420) Vita Hilarii Vita S. Hilarionis
Caput XI

28.

Frater nimis cautus. – Denique unum de fratribus in quinto fere a se milliario manentem, quia comperiebat hortuli sui nimis cautum timidumque [0042C] custodem, et pauxillum habere nummorum, ab oculis abegerat. Qui volens sibi reconciliari senem, frequenter veniebat ad fratres, et maxime ad Hesychium, quo ille vehementissime delectabatur. Quadam igitur die ciceris fascem virentis, sicut in herbis erat detulit. Quem cum Hesychius posuisset in mensa ad vesperum, exclamavit senex, se putorem eius ferre non posse, simulque unde esset rogavit. Repondente autem Hesychio, quod frater quidam primitias agelli sui fratribus detulisset, non sentis, inquit, putorem teterrimum, et in cicere foetere avaritiam? Mitte bubus, mitte brutis animalibus, et vide an comedant. Quod cum ille iuxta praeceptum in praesepe posuisset, exterriti boves et plus solito mugientes, ruptis vinculis in diversa fugerunt. Habebat [0042D] enim senex hanc gratiam, ut ex odore corporum vestiumque, et earum rerum quas quis tetigerat, sciret cui daemoni, vel cui vitio subiaceret.

[0043A].

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Vita S. Hilarionis
Translations of this Work
Leben des hl. Einsiedlers Hilarion (BKV) Compare
The Life of S. Hilarion Compare
Vie de Saint Hilarion Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy