36.
Ingressus autem Pachynum promontorium Siciliae, obtulit nauclero Evangelium pro subvectione sua et Gazani. Qui nolens accipere, maxime cum videret illos, excepto illos codice, et his quibus vestiti erant, amplius nihil habere, ad extremum iurat se non accepturum. Sed et senex accensus fiducia pauperis conscientiae, in eo magis laetabatur, et quod nihil haberet saeculi, et ab accolis illius loci mendicus putaretur.
