38.
Hesychius discipulus quaerit Hilarionem. – Dum haec ita geruntur in Sicilia, Hesychius discipulus eius, toto senem orbe quaerebat, lustrans littora, deserta penetrans; et hanc tantum habens fiduciam, quia ubicumque esset, diu latere non posset. Transacto igitur iam triennio, audivit Methonae a quodam [0048C] Iudaeo, vilia populis scruta vendente, Prophetam Christianorum apparuisse in Sicilia, tanta miracula et signa facientem, ut de veteribus sanctis putaretur. Interrogans itaque habitum eius, incessum et linguam, maximeque aetatem, nihil discere potuit. Ille enim qui referebat, famam ad se venisse tantum hominis testabatur. Ingressus igitur Adriam, prospero [al. propero] cursu venit Pachynum; et in quadam curvi littoris villula, famam senis sciscitatus, consona voce omnium cognovit ubi esset, quid ageret: nihil in eo ita cunctis admirantibus, quam quod post tanta signa atque miracula, ne fragmen quidem panis a quoquam in illis locis accepisset. Et ne longum faciam, sanctus vir Hesychius ad magistri [0049A] genua provolutus, plantasque eius lacrymis rigans, tandem ab eo sublevatus, post bidui triduique sermonem audit a Gazano, non posse senem iam in illis habitare regionibus; sed velle ad barbaras quasdam pergere nationes, ubi et nomen et rumor suus incognitus foret.