VII
[Formicarum exemplo excitatur.]
Post grande intervallum, dum solus in eremo sedeo et praeter caelum terramque nihil video, coepi mecum tacitus volvere et inter multa monachorum quoque contubernii recordari maximeque vultus patris mei, qui me erudierat, tenuerat, perdiderat. Sicque cogitans aspicio formicarum gregem angusto calle fervere. Video onera maiora quam corpora. Aliae herbarum quaedam semina forcipe oris trahebant; aliae egerebant humum de foveis et aquarum meatus aggeribus excludebant. Illae venturae hiemis memores, ne madefacta humus in herbam horrea verteret, illata semina praecidebant; hae luctu celebri corpora defuncta portabant. Quodque magis mirum est in tanto agmine: egredientes non obstabant intrantibus; quin potius, si quam sub fasce vidissent et onere concidisse, suppositis umeris adiuvabant. Quid multa? Pulchrum mihi spectaculum dies illa praebuit. Unde recordatus Salomonis ad formicarum sollertiam nos mittentis et pigras mentes sub tali exemplo suscitantis coepi taedere captivitatis et monasterii cellulas quaerere ac formicarum illarum similitudinem desiderare, ubi laboratur in medium et, cum nihil cuiusquam proprium sit, omnibus omnia sunt.
