1.
Dei spiritus et dei sermo et dei ratio, sermo rationis et ratio sermonis et spiritus utrumque, Iesus Christus dominus noster, novis discipulis novi testamenti novam orationis formam determinavit. oportebat enim in hac quoque specie novum vinum novis utribus recondi et novam plagulam novo adsui vestimento. ceterum quicquid retro fuerat, aut demutatum est ut circumcisio aut suppletum ut reliqua lex aut impletum ut prophetia aut perfectum ut fides ipsa. omnia de carnalibus in spiritalia renovavit nova dei gratia superducto evangelio expunctore totius retro vetustatis, in quo et dei spiritus et dei sermo et dei ratio approbatus est dominus noster Iesus Christus, spiritus quo valuit, sermo quo docuit, ratio quo ⟨inter⟩venit. sic oratio a Christo instituta ex tribus constituta est, ex sermone quo enuntiatur, ex spiritu quo tantum potest⟨, ex ratione quo reconciliat⟩. docuerat et Ioannes discipulos suos adorare: sed omnia Ioannis Christo praestruebantur donec ipso aucto (sicut idem Ioannes praenuntiabat illum augeri oportere, se vero deminui) totum praeministri opus cum ipso spiritu transiret ad dominum. ideo nec exstat in quae verba docuerit Ioannes adorare, quod terrena caelestibus cesserint: Qui de terra est, inquit, terrena fatur, et qui de caelis adest, quae vidit ea loquitur: et quid non caeleste quod domini Christi est, ut haec quoque orandi disciplina? consideremus itaque, benedicti, caelestem eius sophiam, imprimis de praecepto secrete adorandi, quo et fidem hominis exigebat, ut dei omnipotentis et conspectum et auditum sub tectis et in abditum etiam adesse confideret, et modestiam fidei desiderabat, ut quem ubique audire et videre fideret ei soli religionem suam offerret. sequente sophia in sequenti praecepto proinde pertineat ad fidem et modestiam fidei, si non agmine verborum adeundum putemus ad dominum, quem ultro suis prospicere certi sumus. et tamen brevitas ista, quod ad tertium sophiae gradum faciat, magnae ac beatae interpretationis substantia fulta est, quantumque substringitur verbis tantum diffunditur sensibus. neque enim propria tantum orationis officia complexa est, vel venerationem dei aut hominis petitionem, sed omnem paene sermonem domini, omnem commemorationem disciplinae, ut re vera in oratione breviarium totius evangelii comprehendatur.