XXVIII.
[1] Haec est enim hostia spiritalis quae pristina sacrificia deleuit. Quo mihi, inquit, multitudinem sacrificiorum uestrorum? Plenus sum haulocaustomatum arietum et adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum nolo. Quis enim requisiuit ista de manibus uestris? [2] Quae ergo quaesierit Deus euangelium docet. Veniet hora, inquit, cum ueri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et ueritate. Deus enim spiritus est et adoratores itaque tales requirit. [3] Nos sumus ueri adoratores et ueri sacerdotes, qui spiritu orantes spiritu sacrificamus orationem hostiam Dei propriam et acceptabilem, quam scilicet requisiuit, quam sibi prospexit. [4] Hanc de toto corde deuotam, fide pastam, ueritate curatam, innocentia integram, castitate mundam, agape coronatam cum pompa operum bonorum inter psalmos et hymnos deducere ad Dei altare debemus, omnia nobis a Deo impetraturam.
