• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De oratione De Oratione

VII.

[1] Consequens erat, ut obseruata D[i]ei libertate etiam clementiam eius precaremur. Quid enim alimenta proderunt, si illi[s] reputamur reuera quasi taurus ad uictimam? Sciebat Dominus se solum sine delicto esse. Docet itaque petamus DIMITTI NOBIS DEBITA NOSTRA. Exomologesis est petitio ueniae, quia qui petit ueniam delictum confitetur. Sic et paenitentia demonstratur acceptabilis Deo, quia uult eam, quam mortem peccatoris.

[2] Debitum autem in scripturis delicti figura est, quod perinde iudicio debeatur et ab eo exigatur nec euadat iustitiam exactionis, nisi donetur exactio, sicut illi seruo dominus debitum remisit. Huc enim spectat exemplum parabolae totius. Nam et quod idem seruus a domino liberatus non perinde parcit debitori suo ac propterea delatus penes dominum tortori delegatur ad soluendum nouissimum quadrantem, id est, modicum usque delictum, eo competit, quod REMITTERE NOS QVOQUE profitemur DEBITORIBVS NOSTRIS. [3] Iam et alibi ex hac specie orationis Remittite, inquit, et remittetur uobis. Et cum interrogasset Petrus si septies remittendum esset fratri: Immo, inquit, septuagies septies, ut legem in melius reformaret, quod in Genesi de Cain septies, de Lamech autem septuagies septies ultio reputata est.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Oratione
Übersetzungen dieses Werks
De l'oraison dominicale vergleichen
On Prayer vergleichen
Über das Gebet (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung