XVIII
[1] Ceterum baptismum non temere credendum esse sciunt quorum officium est. Omni petenti te dato, suum habet titulum proprie ad eleemosynam pertinentem. immo illud potius respiciendum, Nolite dare sanctum canibus et porcis proicere margaritam vestram, et, Manus ne facile imposueritis nec hamartiis alienis communicaveritis. [2] quodsi quia Philippus tam facile tinxit eunuchum, recogitemus manifestam et exertam dignationem domini intercessisse. spiritus Philippo praeceperat in eam viam tendere: spado et ipse inventus est non otiosus nec qui subito tingui concupisceret, sed ad templum orandi gratia profectus scripturae divinae impressus: sic oportebat deprehendi cui ultro deus apostolum miserat, [ad] quem rursus spiritus ut se curriculo eunuchi adiungeret iussit: scriptura ipsius fidei occurrit in tempore, exhortatus adsumitur, dominos ostenditur, fides non moratur, aqua non expectatur, apostolus perfecto negotio abripitur. [3] sed et Paulus revera cito tinctus est: cito enim cognoverat Simon hospes vas eum esse electionis constitutum. dei dignatio suas praemittit praerogativas : omnis petitio et decipere et decipi potest. [4] itaque pro cuiusque personae condicione ac dispositione, etiam aetate, cunctatio baptismi utilior est, praecipue tamen circa parvulos. quid enim necesse, si non tam necesse est, sponsores etiam periculo ingeri, qui et ipsi per mortalitatem destituere promissiones suas possunt et proventu malae indolis falli? [5] ait quidem dominos, Nolite illos prohibere ad me venire: veniant ergo, dum adolescunt, dum discunt, dum quo veniant docentur: fiant Christiani cum Christum nosse potuerint. quid festinat innocens aetas ad remissionem peccatorum? cautius agetur in saecularibus, ut cui substantia terrena non creditur divina credatur? norint petere salutem, ut petenti dedisse videaris. [6] non minore de causa innupti quoque procrastinandi, in quibus temptatio praeparata est tam virginibus per maturitatem quam viduis per vagationem, donec aut nubant aut continentiae corroborentur. si qui pondus intellegant baptismi magis timebunt consecutionem quam dilationem. fides integra secura est de salute.
