VI.
[1] Quid autem de dignitatibus potentiaque disseram, quas vos verae dignitatis ac potestatis inscii caelo exaequatis? Quae si in improbissimum quemque ceciderunt, quae flammis Aetnae eructantibus, quod diluvium tanta strages dederint? [2] Certe, uti meminisse te arbitror, consulare imperium, quod libertatis principium fuerat, ob superbiam consulum vestri veteres abolere cupiverunt, qui ob eandem superbiam prius regium de civitate nomen abstulerant. [3] At si quando, quod perrarum est, probis deferantur, quid in eis aliud quam probitas utentium placet? Ita fit, ut non virtutibus ex dignitate, sed ex virtute dignitatibus S. 56 honor accedat. [4] Quae vero est ista vestra expetibilis ac praeclara potentia? Nonne, o terrena animalia, consideratis, quibus qui praesidere videamini? Nunc si inter mures videres unum aliquem ius sibi ac potestatem prae ceteris vindicantem, quanto movereris cachinno! [5] Quid vero, si corpus spectes, imbecillius homine reperire queas, quos saepe muscularum quoque vel morsus vel in secreta quaeque reptantium necat introitus? [6] Quo vero quisquam ius aliquod in quempiam nisi in solum corpus et quod infra corpus est, fortunam loquor, possit exserere? [7] Num quidquam libero imperabis animo? Num mentem firma sibi ratione cohaerentem de statu propriae quietis amovebis? [8] Cum liberum quendam virum suppliciis se tyrannus adacturum putaret, ut adversum se factae coniurationis conscios proderet, linguam ille momordit atque abscidit et in os tyranni saevientis abiecit. Ita cruciatus, quos putabat tyrannus materiam crudelitatis, vir sapiens fecit esse virtutis.
[9] Quid autem est, quod in alium facere quisque possit, quod sustinere ab alio ipse non possit? [10] Busiridem accepimus necare hospites solitum ab Hercule hospite fuisse mactatum. [11] Regulus plures Poenorum bello captos in vincla coniecerat, sed mox ipse victorum catenis manus praebuit. [12] Ullamne igitur eius hominis potentiam putas, qui, quod ipse in alio potest, ne id in se alter valeat, efficere non possit? [13] Ad haec, si ipsis dignitatibus ac potestatibus inesset aliquid naturalis ac proprii boni, numquam pessimis provenirent. Neque enim sibi solent adversa sociari. Natura respuit, ut contraria quaeque iungantur. [14] Ita cum pessimos plerumque dignitatibus fungi dubium non sit, illud etiam liquet natura sui bona non esse, quae se pessimis haerere patiantur. [15] Quod quidem de cunctis fortunae muneribus dignius existimari potest, quae ad improbissimum quemque uberiora perveniunt.
[16] De quibus illud etiam considerandum puto, quod nemo dubitat esse fortem, cui fortitudinem inesse conspexerit, et, cuicumque velocitas adest, manifestum est esse velocem. [17] Sic musica quidem musicos, medicina medicos, rhetorica rhetores facit. Agit enim cuiusque rei natura, quod proprium est, nec contrariarum rerum miscetur effectibus et ultro, quae sunt aversa, depellit. [18] Atqui nec opes inexpletam restinguere avaritiam queunt nec potestas sui compotem fecerit, quem vitiosae libidines insolubilibus adstrictum retinent catenis, et collata improbis dignitas non modo non effecit dignos, sed prodit potius et ostentat indignos. Cur ita provenit? [19] Gaudetis enim res sese aliter habentes falsis compellare S. 58 nominibus, quae facile ipsarum rerum redarguuntur effectu; itaque nec illae divitiae nec illa potentia nec haec dignitas iure appellari potest. [20] Postremo idem de tota concludere fortuna licet, in qua nihil expetendum, nihil nativae bonitatis inesse manifestum est, quae nec se bonis semper adiungit et bonos, quibus fuerit adiuncta, non efficit.
Novimus, quantas dederit ruinas
Urbe flammata patribusque caesis,
Fratre qui quondam ferus interempto
Matris effuso maduit cruore;
Corpus et visu gelidum pererrans
Ora non tinxit lacrimis, sed esse
Censor exstincti potuit decoris.
Hic tamen sceptro populos regebat,
Quos videt condens radios sub undas
Phoebus extremo veniens ab ortu,
Quos premunt septem gelidi triones,
Quos Notus sicco violentus aestu
Torret ardentes recoquens harenas.
Celsa num tandem valuit potestas
Vertere pravi rabiem Neronis?
Heu gravem sortem, quotiens iniquus
Additur saevo gladius veneno!
