VII.
[1] Tum ego: Scis, inquam, ipsa minimum nobis ambitionem mortalium rerum fuisse dominatam.Sed materiam gerendis rebus optavimus, quo ne virtus tacita consenesceret.
[2] Et illa: Atqui hoc unum est, quod praestantes quidem natura mentes, sed nondum ad extremam manum virtutum perfectione perductas allicere possit, gloriae scilicet cupido et optimorum in rem publicam fama meritorum. [3] Quae quam sit exilis et totius vacua ponderis sic considera.
Omnem terrae ambitum, sicuti astrologicis demonstrationibus accepisti, ad caeli spatium puncti constat obtinere rationem, id est, ut, si ad caelestis globi magnitudinem conferatur, nihil spatii prorsus habere iudicetur. [4] Huius igitur tam exiguae in mundo regionis quarta fere portio est, sicut Ptolemaeo probante didicisti, quae nobis cognitis animantibus incolatur. [5] Huic quartae, si quantum maria paludesque premunt quantumque siti vasta regio distenditur, cogitatione subtraxeris, vix S. 60 angustissima inhabitandi hominibus area relinquetur. [6] In hoc igitur minimo puncti quodam puncto circumsaepti atque conclusi de pervulganda fama, de proferendo nomine cogitatis? At quid habeat amplum magnificumque gloria tam angustis exiguisque limitibus artata? [7] Adde, quod hoc ipsum brevis habitaculi saeptum plures incolunt nationes lingua, moribus, totius vitae ratione distantes, ad quas tum difficultate itinerum, tum loquendi diversitate, tum commercii insolentia non modo fama hominum singulorum, sed ne urbium quidem pervenire queat. [8] Aetate denique Marci Tulli, sicut ipse quodam loco significat, nondum Caucasum montem Romanae rei publicae fama transcenderat et erat tunc adulta Parthis etiam ceterisque id locorum gentibus formidolosa. [9] Videsne igitur, quam sit angusta, quam compressa gloria, quam dilatare ac propagare laboratis? An ubi Romani nominis transire fama nequit, Romani hominis gloria progredietur? [10] Quid quod diversarum gentium mores inter se atque instituta discordant, ut, quod apud alios laude, apud alios supplicio dignum iudicetur? [11] Quo fit, ut, si quem famae praedicatio delectat, huic in plurimos populos nomen proferre nullo modo conducat. [12] Erit igitur pervagata inter suos gloria quisque contentus et intra unius gentis terminos praeclara illa famae immortalitas coartabitur.
[13] Sed quam multos clarissimos suis temporibus viros scriptorum inops delevit oblivio. Quamquam quid ipsa scripta proficiant, quae cum suis auctoribus premit longior atque obscura vetustas? [14] Vos vero immortalitatem vobis propagare videmini, cum futuri famam temporis cogitatis. [15] Quod si ad aeternitatis infinita spatia pertractes, quid habes, quod de nominis tui diuturnitate laeteris? [16] Unius etenim mora momenti, si decem milibus conferatur annis, quoniam utrumque spatium definitum est, minimam licet, habet tamen aliquam portionem. At hic ipse numerus annorum eiusque quamlibet multiplex ad interminabilem diuturnitatem ne comparari quidem potest; [17] etenim finitis ad se invicem fuerit quaedam, infiniti vero atque finiti nulla umquam poterit esse collatio. [18] Ita fit, ut quamlibet prolixi temporis fama, si cum inexhausta aeternitate cogitetur, non parva, sed plane nulla esse videatur.
[19] Vos autem nisi ad populares auras inanesque rumores recte facere nescitis et relicta conscientiae virtutisque praestantia de alienis praemia sermunculis postulatis. [20] Accipe in huiusmodi S. 62 arrogantiae levitate, quam festive aliquis illuserit. Nam cum quidam adortus esset hominem contumeliis, qui non ad verae virtutis usum, sed ad superbam gloriam falsum sibi philosophi nomen induerat, adiecissetque iam se sciturum, an ille philosophus esset, si quidem illatas iniurias leniter patienterque tolerasset, ille patientiam paulisper assumpsit acceptaque contumelia velut insultans: «Iam tandem, inquit, intellegis me esse philosophum?» Tum ille nimium mordaciter: [21] «Intellexeram, inquit, si tacuisses».
Quid autem est, quod ad praecipuos viros, de his enim sermo est, qui virtute gloriam petunt, quid, inquam, est, quod ad hos de fama post resolutum morte suprema corpus attineat? [22] Nam si, quod nostrae rationes credi vetant, toti moriuntur homines, nulla est omnino gloria, cum is, cuius ea esse dicitur, non exstet omnino. [23] Sin vero bene sibi mens conscia terreno carcere resoluta caelum libera petit, nonne omne terrenum negotium spernat, quae se caelo fruens terrenis gaudet exemptam?
Quicumque solam mente praecipiti petit
Summumque credit gloriam,
Late patentes aetheris cernat plagas
Artumque terrarum situm.
Brevem replere non valentis ambitum
Pudebit aucti nominis.
Quid, o superbi, colla mortali iugo
Frustra levari gestiunt?
Licet remotos fama per populos means
Diffusa linguas explicet
Et magna titulis fulgeat claris domus,
Mors spernit altam gloriam,
Involvit humile pariter et celsum caput
Aequatque summis infima.
Ubi nunc fidelis ossa Fabricii manent,
Quid Brutus aut rigidus Cato?
Signat superstes fama tenuis pauculis
Inane nomen litteris.
Sed quod decora novimus vocabula,
Num scire consumptos datur?
Iacetis ergo prorsus ignorabiles
Nec fama notos efficit.
S. 64 Quodsi putatis longius vitam trahi
Mortalis aura nominis,
Cum sera vobis rapiet hoc etiam dies,
Iam vos secunda mors manet.
