VI.
[1] Ita est, inquam; sed cum tui muneris sit latentium rerum causas evolvere velatasque caligine explicare rationes, quaeso, uti, quae hinc decernas, quoniam hoc me miraculum maxime perturbat, edisseras.
[2] Tum illa paulisper arridens: Ad rem me, inquit, omnium quaesitu maximam vocas, cui vix exhausti quicquam satis sit. [3] Talis namque materia est, ut una dubitatione succisa innumerabiles aliae velut hydrae capita succrescant; nec ullus fuerit modus, nisi quis eas vivacissimo mentis igne coerceat. [4] In hac enim de providentiae simplicitate, de fati serie, de repentinis casibus, de cognitione ac praedestinatione divina, de arbitrii libertate quaeri solet, quae quanti oneris sint ipse perpendis. [5] Sed quoniam haec quoque te nosse quaedam medicinae tuae portio est, quamquam angusto limite temporis saepti tamen aliquid deliberare conabimur. [6] Quodsi te musici carminis oblectamenta delectant, hanc oportet paulisper differas voluptatem, dum nexas sibi ordine contexo rationes.
Ut libet, inquam.
[7] Tunc velut ab alio orsa principio ita disseruit: Omnium generatio rerum cunctusque mutabilium naturarum progressus et quicquid aliquo movetur modo, causas, ordinem, formas ex divinae mentis stabilitate sortitur. [8] Haec in suae simplicitatis arce composita multiplicem rebus gerendis modum statuit; qui modus cum in ipsa divinae intellegentiae puritate conspicitur, providentia nominatur, cum vero ad ea, quae movet atque disponit, refertur, fatum a veteribus appellatum est. [9] Quae diversa esse facile liquebit, si quis utriusque vim mente S. 142 conspexerit. Nam providentia est ipsa illa divina ratio in summo omnium principe constituta, quae cuncta disponit; fatum vero inhaerens rebus mobilibus dispositio, per quam providentia suis quaeque nectit ordinibus. [10] Providentia namque cuncta pariter quamvis diversa, quamvis infinita complectitur, fatum vero singula digerit in motum locis, formis ac temporibus distributa, ut haec temporalis ordinis explicatio in divinae mentis adunata prospectum providentia sit, eadem vero adunatio digesta atque explicata temporibus fatum vocetur.
[11] Quae licet diversa sint, alterum tamen pendet ex altero. Ordo namque fatalis ex providentiae simplicitate procedit. [12] Sicut enim artifex faciendae rei formam mente praecipiens movet operis effectum et, quod simpliciter praesentarieque prospexerat, per temporales ordines ducit, ita deus providentia quidem singulariter stabiliterque facienda disponit, fato vero haec ipsa, quae disposuit, multipliciter ac temporaliter administrat. [13] Sive igitur famulantibus quibusdam providentiae divinis spiritibus fatum exercetur seu anima seu tota inserviente natura seu caelestibus siderum motibus seu angelica virtute seu daemonum varia sollertia seu aliquibus horum seu omnibus fatalis series texitur, illud certe manifestum est, immobilem simplicemque gerendarum formam rerum esse providentiam, fatum vero eorum, quae divina simplicitas gerenda disposuit, mobilem nexum atque ordinem temporalem.
[14] Quo fit, ut omnia, quae fato subsunt, providentiae quoque subiecta sint, cui ipsum etiam subiacet fatum, quaedam vero, quae sub providentia locata sunt, fati seriem superent. Ea vero sunt, quae primae propinqua divinitati stabiliter fixa fatalis ordinem mobilitatis excedunt. [15] Nam ut orbium circa eundem cardinem sese vertentium, qui est intimus, ad simplicitatem medietatis accedit ceterorumque extra locatorum veluti cardo quidam, circa quem versentur, exsistit, extimus vero maiore ambitu rotatus quanto a puncti media individuitate discedit, tanto amplioribus spatiis explicatur, si quid vero illi se medio conectat et societ, in simplicitatem cogitur diffundique ac diffluere cessat, simili ratione, quod longius a prima mente discedit, maioribus fati nexibus implicatur, ac tanto aliquid fato liberum est, quanto illum rerum cardinem vicinius petit. [16] Quodsi supernae mentis haeserit firmitati, motu carens fati quoque supergreditur necessitatem. [17] Igitur uti est ad S. 144 intellectum ratiocinatio, ad id quod est, id quod gignitur, ad aeternitatem tempus, ad punctum medium circulus, ita est fati series mobilis ad providentiae stabilem simplicitatem.
[18] Ea series caelum ac sidera movet, elementa in se invicem temperat et alterna commutatione transformat; eadem nascentia occidentiaque omnia per similes fetuum seminumque renovat progressus. [19] Haec actus etiam fortunasque hominum indissolubili causarum conexione constringit, quae cum ab immobilis providentiae proficiscatur exordiis, ipsas quoque immutabiles esse necesse est.
[20] Ita enim res optime reguntur, si manens in divina mente simplicitas indeclinabilem causarum ordinem promat, hic vero ordo res mutabiles et alioquin temere fluituras propria incommutabilitate coerceat. [21] Quo fit, ut, tametsi vobis hunc ordinem minime considerare valentibus confusa omnia perturbataque videantur, nihilo minus tamen suus modus ad bonum dirigens cuncta disponat. [22] Nihil est enim, quod mali causa ne ab ipsis quidem improbis fiat; quos, ut uberrime demonstratum est, bonum quaerentes pravus error avertit, nedum ordo de summi boni cardine proficiens a suo quoquam deflectat exordio.
[23] Quae vero, inquies, potest ulla iniquior esse confusio, quam ut bonis tum adversa tum prospera, malis etiam tum optata tum odiosa contingant? [24] Num igitur ea mentis integritate homines degunt, ut, quos probos improbosve censuerunt, eos quoque, uti existimant, esse necesse sit? [25] Atqui in hoc hominum iudicia depugnant et, quos alii praemio, alii supplicio dignos arbitrantur.
[26] Sed concedamus ut aliquis possit bonos malosque discernere; num igitur poterit intueri illam intimam temperiem, velut in corporibus dici solet, animorum? [27] Non enim dissimile est miraculum nescienti, cur sanis corporibus his quidem dulcia, illis vero amara conveniant, cur aegri etiam quidam lenibus, quidam vero acribus adiuvantur; [28] at hoc medicus, qui sanitatis ipsius atque aegritudinis modum temperamentumque dinoscit, minime miratur. [29] Quid vero aliud animorum salus videtur esse quam probitas? Quid aegritudo quam vitia? Quis autem alius vel servator bonorum vel malorum depulsor quam rector ac medicator mentium deus? [30] Qui cum ex alta providentiae specula respexit, quid unicuique conveniat, agnoscit et quod convenire novit, accommodat. [31] Hic iam fit illud fatalis ordinis insigne miraculum, cum ab sciente geritur, quod stupeant ignorantes.
[32] Nam S. 146 ut pauca, quae ratio valet humana, de divina profunditate perstringam: de hoc, quem tu iustissimum et aequi servantissimum putas, omnia scienti providentiae diversum videtur. [33] Et victricem quidem causam dis, victam vero Catoni placuisse familiaris noster Lucanus admonuit. [34] Hic igitur quicquid citra spem videas geri, rebus quidem rectus ordo est, opinioni vero tuae perversa confusio.
[35] Sed sit aliquis ita bene moratus, ut de eo divinum iudicium pariter humanumque consentiat, sed est animi viribus infirmus; cui si quid eveniat adversi, desinet colere forsitan innocentiam, per quam non potuit retinere fortunam. [36] Parcit itaque sapiens dispensatio ei, quem deteriorem facere possit adversitas, ne, cui non convenit, laborare patiatur. [37] Est alius cunctis virtutibus absolutus sanctusque ac deo proximus. Hunc contingi quibuslibet adversis nefas providentia iudicat adeo, ut ne corporeis quidem morbis agitari sinat. [38] Nam ut quidam me quoque excellentior:
Ἀνδρὸς δὴ ἱεροῦ δέμας αἰθέρες ὠικοδόμησαν.
[39] Fit autem saepe, uti bonis summa rerum regenda deferatur, ut exuberans retundatur improbitas. [40] Aliis mixta quaedam pro animorum qualitate distribuit; quosdam remordet, ne longa felicitate luxurient, alios duris agitari, ut virtutes animi patientiae usu atque exercitatione confirment. [41] Alii plus aequo metuunt, quod ferre possunt, alii plus aequo despiciunt, quod ferre non possunt. Hos in experimentum sui tristibus ducit. [42] Nonnulli venerandum saeculis nomen gloriosae pretio mortis emerunt; quidem suppliciis inexpugnabiles exemplum ceteris praetulerunt invictam malis esse virtutem; quae quam recte atque disposite et ex eorum bono, quibus accedere videntur, fiant, nulla dubitatio est.
[43] Nam illud quoque, quod improbis nunc tristia, nunc optata proveniunt, ex eisdem ducitur causis; [44] ac de tristibus quidem nemo miratur, quod eos male meritos omnes existimant. Quorum quidem supplicia tum ceteros ab sceleribus deterrent, tum ipsos, quibus invehuntur, emendant; laeta vero magnum bonis argumentum loquuntur, quid de huius modi felicitate debeant iudicare, quam famulari saepe improbis cernant. [45] In qua re illud etiam dispensari credo, quod est forsitan alicuius tam praeceps atque importuna natura, ut eum in scelera potius exacerbare possit rei familiaris inopia; huius morbo providentia collatae pecuniae S. 148 remedio medetur. [46] Hic foedatam probris conscientiam spectans et se cum fortuna sua comparans forsitan pertimescit, ne, cuius ei iucundus usus est, sit tristis amissio. Mutabit igitur mores, ac dum fortunam metuit amittere, nequitiam derelinquit. [47] Alios in cladem meritam praecipitavit indigne acta felicitas; quibusdam permissum puniendi ius, ut exercitii bonis et malis esset causa supplicii. [48] Nam ut probis atque improbis nullum foedus est, ita ipsi inter se improbi nequeunt convenire. [49] Quidni, cum a semet ipsis discerpentibus conscientiam vitiis quisque dissentiat faciantque saepe, quae, cum gesserint, non fuisse gerenda decernant? [50] Ex quo saepe summa illa providentia protulit insigne miraculum, ut malos mali bonos facerent. [51] Nam dum iniqua sibi a pessimis quidam perpeti videntur, noxiorum odio flagrantes ad virtutis frugem rediere, dum se eis dissimiles student esse, quos oderant.
[52] Sola est enim divina vis, cui mala quoque bona sint, cum eis competenter utendo alicuius boni elicit effectum. [53] Ordo enim quidam cuncta complectitur, ut, quod adsignata ordinis ratione decesserit, hoc licet in alium tamen ordinem relabatur, ne quid in regno providentiae liceat temeritati.
[54] Ἀργαλέον δε' με ταῦτα θεὸν ὣς πάντ' ἀγορεύειν.
[55] Neque enim fas est homini cunctas divinae operae machinas vel ingenio comprehendere vel explicare sermone. [56] Hoc tantum perspexisse sufficiat, quod naturarum omnium proditor deus idem ad bonum dirigens cuncta disponat dumque ea, quae protulit in sui similitudinem, retinere festinat, malum omne de rei publicae suae terminis per fatalis seriem necessitatis eliminet. [57] Quo fit, ut, quae in terris abundare creduntur, si disponentem providentiam spectes, nihil usquam mali esse perpendas.
[58] Sed video te iam dudum et pondere quaestionis oneratum et rationis prolixitate fatigatum aliquam carminis exspectare dulcedinem. Accipe igitur haustum, quo refectus firmior in ulteriora contendas.
Si vis celsi iura Tonantis
Pura sollers cernere mente,
Aspice summi culmina caeli.
Illic iusto foedere rerum
S. 150 Veterem servant sidera pacem.
Non sol rutilo concitus igne
Gelidum Phoebes impedit axem,
Nec, quae summo vertice mundi
Flectit rapidos Ursa meatus,
Numquam occiduo lota profundo,
Cetera cernens sidera mergi
Cupit Oceano tinguere flammas.
Semper vicibus temporis aequis
Vesper seras nuntiat umbras
Revehitque diem Lucifer almum.
Sic aeternos reficit cursus
Alternus amor, sic astrigeris
Bellum discors exsulat oris.
Haec concordia temperat aequis
Elementa modis, ut pugnantia
Vicibus cedant umida siccis
Iungantque fidem frigora flammis,
Pendulus ignis surgat in altum
Terraeque graves pondere sidant.
His de causis vere tepenti
Spirat florifer annus odores,
Aestas cererem fervida siccat,
Remeat pomis gravis autumnus,
Hiemem defluus inrigat imber.
Haec temperies alit ac profert,
Quicquid vitam spirat in orbe.
Eadem rapiens condit et aufert
Obitu mergens orta supremo.
Sedet interea conditor altus
Rerumque regens flectit habenas
Rex et dominus, fons et origo,
Lex et sapiens arbiter aequi,
Et quae motu concitat ire,
Sistit retrahens ac vaga firmat.
Nam nisi rectos revocans itus
Flexos iterum cogat in orbes,
Quae nunc stabilis continet ordo,
Dissaepta suo fonte fatiscant.
Hic est cunctis communis amor,
Repetuntque boni fine teneri,
S. 152 Quia non aliter durare queant,
Nisi converso rursus amore
Refluant causae, quae dedit esse.