VII.
[1] Iamne igitur vides, quid haec omnia, quae diximus, consequatur?
Quidnam? inquam.
[2] Omnem, inquit, bonam prorsus esse fortunam.
Et qui id, inquam, fieri potest?
Attende, inquit; [3] cum omnis fortuna, vel iucunda vel aspera, tum remunerandi exercendive bonos, tum puniendi corrigendive improbos causa deferatur, omnis bona, quam vel iustam constat esse vel utilem.
[4] Nimis quidem, inquam, vera ratio et, si, quam paulo ante docuisti, providentiam fatumve considerem, firmis viribus nixa sententia. [5] Sed eam, si placet, inter eas, quas inopinabiles paulo ante posuisti numeremus.
Qui? inquit.
[6] Quia id hominum sermo communis usurpat, et quidem crebro, quorundam malam esse fortunam.
[7] Visne igitur, inquit, paulisper vulgi sermonibus accedamus, ne nimium velut ab humanitatis usu recessisse videamur?
Ut placet, inquam.
[8] Nonne igitur bonum censes esse, quod prodest?
Ita est, inquam.
[9] Quae vero aut exercet aut corrigit, prodest?
Fateor, inquam.
Bona igitur?
Quidni?
[10] Sed haec eorum est, qui vel in virtute positi contra aspera bellum gerunt vel a vitiis declinantes virtutis iter arripiunt.
Negare, inquam, nequeo.
[11] Quid vero: iucunda, quae in praemium tribuitur bonis, num vulgus malam esse decernit?
Nequaquam. Verum uti est, ita quoque esse optimam censet.
[12] Quid reliqua, quae cum sit aspera, iusto supplicio malos coercet, num bonam populus putat?
[13] Immo omnium, inquam, quae excogitari possunt, iudicat esse miserrimam.
[14] Vide igitur, ne opinionem populi sequentes quiddam valde inopinabile confecerimus.
Quid? inquam.
[15] Ex his enim, ait, quae concessa sunt, evenit eorum quidem, qui vel sunt vel in possessione vel in provectu vel in adeptione virtutis, omnem, quaecumque sit, bonam, in improbitate vero manentibus omnem pessimam esse fortunam.
[16] Hoc, inquam, verum est, tametsi nemo audeat confiteri.
[17] Quare, inquit, ita vir sapiens moleste ferre non debet, quotiens in fortunae certamen adducitur, ut virum fortem non decet indignari, quotiens increpuit bellicus tumultus. [18] Utrique enim, huic quidem gloriae propagandae, illi vero conformandae sapientiae, difficultas ipsa materia est. [19] Ex quo etiam virtus S. 154 vocatur, quod virtus suis viribus nitens non superetur adversis. Neque enim vos in provectu positi virtutis diffluere deliciis et emarcescere voluptate venistis; [20] proelium cum omni fortuna nimis acre conseritis, ne vos aut tristis opprimat aut iucunda corrumpat; [21] firmis medium viribus occupate. Quicquid aut infra subsistit aut ultra progreditur, habet contemptum felicitatis, non habet praemium laboris. [22] In vestra enim situm manu, qualem vobis fortunam formare malitis. Omnis enim, quae videtur aspera, nisi aut exercet aut corrigit, punit.
Bella bis quinis operatus annis
Ultor Atrides Phrygiae ruinis
Fratris amissos thalamos piavit.
Ille dum Graiae dare vela classi
Optat et ventos redimit cruore,
Exuit patrem miserumque tristis
Foederat natae iugulum sacerdos.
Flevit amissos Ithacus sodales,
Quos ferus vasto recubans in antro
Mersit immani Polyphemus alvo.
Sed tamen caeco furibundus ore
Gaudium maestis lacrimis rependit.
Herculem duri celebrant labores:
Ille Centauros domuit superbos,
Abstulit saevo spolium leoni
Fixit et certis volucres sagittis,
Poma cernenti rapuit draconi
Aureo laevam gravior metallo,
Cerberum traxit triplici catena.
Victor immitem posuisse fertur
Pabulum saevis dominum quadrigis.
Hydra combusto periit veneno,
Fronte turpatus Achelous amnis
Ora demersit pudibunda ripis.
Stravit Antaeum Libycis harenis,
Cacus Euandri satiavit iras,
Quosque pressurus foret altus orbis,
Saetiger spumis umeros notavit.
Ultimus caelum labor inreflexo
Sustulit collo pretiumque rursus
Ultimi caelum meruit laboris.
S. 156 Ite nunc, fortes, ubi celsa magni
Ducit exempli via. Cur inertes
Terga nudatis? Superata tellus
Sidera donat.