II.
[1] Animadverto, inquam, idque, uti tu dicis, ita esse consentio. [2] Sed in hac haerentium sibi serie causarum estne ulla nostri arbitrii libertas, an ipsos quoque humanorum motus animorum fatalis catena constringit?
[3] Est, inquit; neque enim fuerit ulla rationalis natura, quin eidem libertas adsit arbitrii. [4] Nam quod ratione uti naturaliter potest, id habet iudicium, quo quidque discernat; per se igitur fugienda optandave dinoscit. [5] Quod vero quis optandum esse iudicat, petit; refugit vero, quod aestimat esse fugiendum. S. 162 [6] Quare, quibus in ipsis inest ratio, etiam volendi nolendique libertas. Sed hanc non in omnibus aequam esse constituo. [7] Nam supernis divinisque substantiis et perspicax iudicium et incorrupta voluntas et efficax optatorum praesto est potestas. [8] Humanas vero animas liberiores quidem esse necesse est, cum se in mentis divinae speculatione conservant, minus vero, cum dilabuntur ad corpora, minusque etiam, cum terrenis artubus colligantur. [9] Extrema vero est servitus, cum vitiis deditae rationis propriae possessione ceciderunt. [10] Nam ubi oculos a summae luce veritatis ad inferiora et tenebrosa deiecerint, mox inscitiae nube caligant, perniciosis turbantur affectibus, quibus accedendo consentiendoque, quam invexere sibi, adiuvant servitutem et sunt quodam modo propria libertate captivae. [11] Quae tamen ille ab aeterno cuncta prospiciens providentiae cernit intuitus et suis quaeque meritis praedestinata disponit.
Πάντ' ἐφορᾶν καὶ πάντ' ἐπακούειν
Puro clarum lumine Phoebum
Melliflui canit oris Homerus;
Qui tamen intima viscera terrae
Non valet aut pelagi radiorum
Infirma perrumpere luce.
Haud sic magni conditor orbis.
Huic ex alto cuncta tuenti
Nulla terrae mole resistunt,
Non nox atris nubibus obstat.
Quae sint, quae fuerint veniantque,
Uno mentis cernit in ictu.
Quem, quia respicit omnia solus,
Verum possis dicere solem.